Arcana Coelestia (Elliott) n. 9956

Previous Number Next Number See English 

9956. `Et sanctificabis illos': quod significet sic repraesentativum Domini quoad Divinum Humanum, constat ex significatione `sanctificare' quod sit repraesentare ipsum sanctum, quod est Dominum quoad Divinum Humanum, hoc enim est quod solum est sanctum, et a quo omne sanctum in caelis et in terris; (m)quisque scire potest quod oleum non sanctificaverit, sed quod induxerit repraesentativum sanctitatis. Cum his porro ita se habet: Ipse Dominus est supra caelos, est enim Sol caeli angelici; Divinum quod ab Ipso inde procedit in caelis, est quod vocatur sanctum; Divinum Domini supra caelos non potuit repraesentari, quia est infinitum, sed Divinum Domini in caelis, hoc enim est accommodatum receptioni angelorum qui ibi, qui finiti; hoc Divinum est in perceptione illorum Divinum Humanum Domini, quod solum sanctum, quod repraesentabatur; inde patet quid significatur per `sanctificari,' et cur id dicitur post unctionem, ut apud Moschen, Unges altare, et sanctificabis illud, Exod. xxix 36:

Unges tentorium conventus,et omnia quae inibi, et sanctificabis ea, Exod.: (x)xxx 25-29:

Unges Aharonem, et sanctificabis eum, Exod. xl 13:

Unxit Aharonem et vestes ejus, filios ejus et vestes eorum, et sanctificavit, Lev. viii (x)12, 30;

praeter etiam alibi. Quod Dominus solus sanctus sit, et quod omne sanctum sit ab Ipso, et quod omnis sanctificatio repraesentaverit Ipsum, videatur n. 9229, 9680, {1}quod Dominus in caelis sit sanctuarium, ita quoque caelum, n. 9479, et quod Spiritus sanctus sit Divinum procedens a Domino, n. 9818, 9820. @1 quod Sanctuarium sit Ipse Dominus in coelis, ita coelum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church