Arcana Coelestia (Elliott) n. 9960

Previous Number Next Number See English 

9960. `Ad tegendum carnem nuditatis': quod (x)significet ne interiora amoris, quae spurca et infernalia, appareant, constat ex significatione `tegere' quod sit facere ne appareant, ex significatione genitalium et lumborum, quae hic per `carnem nuditatis' significantur, quod sint interiora amoris conjugialis, nam cum per `femoralia' significantur externa illius amoris, n. 9959, per `carnem quam tegunt' significantur interna ejus; quod `lumbi' significent amorem conjugialem, videatur n. 3021, 4280, 4575, et quoque quod `genitalia,' n. 4462, 5050 5062, et quod `caro' {1} (x)significet bonum amoris, n. 3813, 7850, 9127; et quia pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque lumbi, genitalia, et caro, (d)in quo sensu significant mala, spurca, et infernalia illius amoris, n. (t)3813, 5059; quod hic significent mala, spurca, et infernalia, patet ex eo quod dicatur `ad (x)tegendum carnem nuditatis'; 'caro nuditatis' hic est quod oppositum est bono amoris conjugialis, quod est jucundum adulterii, ita infernale, de quo in sequentibus. Quod nuditatem attinet, trahit illa significationem a partibus 2 corporis quae nudae apparent, similiter ac vestes a partibus corporis {2}quas investiunt, n. 9827; ideo aliam significationem cum nuditas spectat caput quae est calvities, aliam cum spectat totum corpus, et aliam cum spectat lumbos et genitalia; cum nuditas spectat caput, quae est calvities, significat deprivationem ab intelligentia veri et a sapientia boni, cum spectat totum corpus, significat deprivationem a veris quae fidei, cum autem spectat lumbos ac genitalia, significat deprivationem a bono amoris. 3 Quod primum attinet, cum nuditas spectat caput quae calvities, quod significet deprivationem ab intelligentia veri et a sapientia boni, constat apud Esaiam, In die illo detondebit Dominus per regem Aschuris caput, et pilos pedum, et barbam consumet, vii 20;

`detondere caput' {3}est deprivare veris internis Ecclesiae, `detondere pilos pedum et consumere barbam' {4} deprivare veris externis ejus; per `regem Aschuris' est per ratiocinia ex falsis; cuivis patet quod per regem Aschuris non detonderetur caput, nec pilus pedum, nec barba, {5}et quod usque significativa sint; quod `caput' {6}sint interiora quae sapientiae et intelligentiae, videatur n. 6292, 6436, 9166, 9656, quod `rex Aschuris' sit ratiocinatio, {7} n. 119, 1186, quod `pilus' sit verum externum Ecclesiae, n. 3301, 5247, 5569-5573, quod `pedes' etiam sint externa seu naturalia, n. 2162, 3147, 3986, (x)4280, 4938-4952, 9406; {8}quod `barba' sint scientifica sensualia, quae sunt vera ultima, 4 constat a locis in Verbo ubi `barba' nominatur: apud eundem, {9} in omnibus capitibus ejus calvities, omnis barba rasa, {10}xv 2;

similiter: apud Jeremiam, Veniet calvities super Gazam, quousque incides te, xlvii 5:

apud Ezechielem, Super omnibus faciebus pudor, et super omnibus capitibus calvities; argentum suum in plateas projicient, et aurum in abominationem erit, vii 18, 19;

`super omnibus capitibus calvities' pro deprivatione ab intelligentia veri et a sapientia boni; quia id significatur, etiam dicitur `argentum suum in plateas projicient, et aurum in abominationem erit,' `argentum' enim est verum quod intelligentiae, et `aurum' est bonum quod sapientiae, n. 1551, 5658, 6914, 6917, 8932; quod non intelligatur calvities super omnibus capitibus, et quod non projicerent argentum in plateas, et quod aurum non erit in abominationem, patet: apud Moschen, 5 Dixit Moscheh ad Aharonem et ad Eleazarem et ad Ithamarem filios ejus, Capita vestra non radetis, et vestes vestras non dissuetis, ne moriamini, et universae contioni irascatur, Lev. x 6:

et apud Ezechielem, Sacerdotes Levitae non radent caput, et comam suam non demittent, xliv 20;

quia Aharon et filii ejus repraesentabant Dominum quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum, n. 9806, 9807, et quia per `caput rasum' (c)et per `vestes dissutas' significabatur deprivatio illorum, ideo vetitum {11}erat radere caput, et {12}dissuere vestes, et {13}dicitur `ne moriamini, et toti contioni irascatur,' per quod significatur quod sic periret repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum, ita repraesentativum Ecclesiae. Quia luctus repraesentabat luctum spiritualem, qui est luctus 6 propter deprivationem veri et boni Ecclesiae, ideo in luctu inducebant capitibus {14} calvitiem, ut apud Jeremiam, Non plangent illos, neque calvities inducetur propter illos, xvi 6:

apud Amos, Convertam festa vestra in luctum, et ascendere faciam super omne caput calvitiem; et ponam eum sicut luctum unigeniti, viii 10 et apud Micham, Calvitiem indue, et tonde de propter filios deliciarum tuarum, dilata calvitiem tuam sicut aquila, quia migrarunt a te, i 16;

`filii deliciarum' sunt vera Divina, `migratio' eorum est deprivatio; quod `filii' sint vera, videatur n. 9807. Secundo, cum nuditas spectat totum corpus quod significet 7 deprivationem {15}verorum fidei, constat apud Johannem, Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe, Quia (x)dicis quod dives sim, et nullius rei indigeam, cum non scias quod tu sis miser et miserabilis, et egenus, et caecus, et nudus; consulo ut emas a Me aurum igne purificatum, et vestimenta alba ut induaris, ut non manifestetur pudor nuditatis tuae, Apoc. iii [14,] 17, 18;

`angelus Ecclesiae' est verum Divinum ibi, `dicere quod sit dives' est quod sit in cognitionibus veri et boni, `miser, egenus, caecus, et nudus' est quod usque absque veris implantatis vitae, {16}ita absque bono, `emere aurum igne purificatum' est comparare sibi bonum, `vestimenta alba' sunt genuina vera fidei ex bono; inde patet {17}quid sit `ne manifestetur pudor nuditatis': apud eundem, Ecce venio sicut fur; beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua, ut nudus non ambulet, videantque pudorem ejus, Apoc. xvi 15;

similiter: apud eundem, Odio habebunt meretricem, et devastatam facient eam nudamque, Apoc. xvii 16;

`meretrix' pro illis qui falsificant vera Divina, `facere illam nudam' manifeste pro deprivare illis, nam dicitur {18}devastata et nuda'; `devastare' est deprivare veris. 9 Per nuditatem etiam significatur ignorantia veri, et per induitionem informatio: apud Esaiam, Cum videris nudum, et obtexeris eum, erumpet sicut aurora lux tua, lviii 7, 8:

et apud Matthaeum, Rex dicet iis qui a dextris, Nudus fui et non induistis me: et dixit illis a sinistris, Nudus fui et non induistis me, xxv 36, 38, 43, 44;

`nudus' hic pro illis qui non in veris, et usque desiderant vera; tum {19} qui agnoscunt quod nihil boni et veri in illis sit, videatur n. 4956, 4958. Tertio, quod nuditas {20}cum spectat lumbos (c)et genitalia significet 10 deprivationem {21}boni amoris, constat apud Esaiam, Virgo, filia Babelis, sume molam, et mole farinam; revela crines tuos, denuda pedes tuos, revela femur, transi flumina; reveletur nuditas tua, etiam videatur opprobrium tuum, xlvii (x)1-3;

`filia Babelis' est Ecclesia seu instar Ecclesiae, ubi sanctum in externis est, sed profanum in internis; profanum quod in internis est id quod spectent se et mundum pro fine, ita dominationem et abundantiam opum, et sancta {22} pro mediis ad illum finem; `sumere molam, et molere farinam' est {23}concinnare doctrinam ex talibus quae pro mediis inservitura sint fini, n. 7780, `revelare crines, denudare pedes, et revelare femur' est absque pudore et timore sancta externa et interna prostituere, {24} ita `revelare nuditatem' est facere ut spurca et infernalia, quae sunt fines, {25}appareant: apud Jeremiam, 11 Peccatum peccavit (x)Hierosolyma; qui honoraverunt eam, vilipendunt eam, quia vident nuditatem ejus, immunditiem ejus in fimbriis ejus, Threni i 8, 9;

`Hierosolyma' pro Ecclesia, hic pro Ecclesia' quae in falsis ex malo; `videre nuditatem' pro amores spurcos et infernales, `immundities in fimbriis' pro talibus in extremis; quod `fimbriae' sint extrema, (x)videatur n. 9917 apud Nahum, Retegam fimbrias tuas super facies tuas, et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam, iii (x)5;

`retegere fimbrias' pro auferre externa ut appareant interiora, `nuditas quae ostendetur gentibus, et ignominia quae regnis' sunt amores infernales, qui sunt amores sui et mundi, qui {26}conspurcant interiora:

apud Ezechielem, 12 Venisti in decora (x)decorum, ubera solidata sunt, et crinis {27} crevit; eras nuda et denudata: cum omnibus abominationibus tuis et scortationibus tuis non recordata es dierum juventutis tuae, cum esses nuda et denudata, conculcata in sanguine tuo. Revelata est nuditas tua per scortationes tuas super amasiis tuis, xvi 7, 22, 36:

apud eundem, Ego daturus te in manum quod odisti, ut agant tecum ex odio; et te relinquant nudam et denudatam, et reveletur nuditas scortationum tuarum, xxiii 28, 29:

apud Hoscheam, 13 Contendite cum matre vestra ut removeat scortationes suas a faciebus suis, et adulteria sua ab inter ubera sua, ne forte exuam eam nudam, et sistam eam secundum diem pari ejus, et ponam eam sicut desertum, et disponam eam sicut terram siccitatis, et occidam eam per sitim. Revertar et accipiam frumentum Meum, mustum Meum, lanam Meam, et linum Meum, quae ad tegendum nuditatem ejus; et revelabo turpitudinem ejus in oculis amasiorum ejus, ii 2, 3, 9, 10;

agitur ibi et hic de Hierosolyma, quae {28}etiam vocatur `mater,' et per illam significatur Ecclesia; ejus perversitas describitur per `scortationes,' `adulteria,' et per `revelationem nuditatis,' quae non aliud sunt quam amores spurci et infernales, qui sunt amores sui et mundi quando sunt fines, (x)ex quibus omnia mala et inde falsa scaturiunt; inde falsificationes veri et adulterationes boni describuntur in Verbo per scortationes et per adulteria, et quoque vocantur ibi scortationes et adulteria, videatur n. 8904; inde patet quid per nuditatem et per revelationem nuditatis intelligitur; quia de veris Ecclesiae falsificatis, et de bonis ejus adulteratis agitur, ideo dicitur quod `ponam eam sicut desertum, et disponam eam sicut terram siccitatis, et occidam eam per sitim'; `desertum' est quod absque bonis, `terra siccitatis' est quod absque veris, 14 et `sitis' est deprivatio omnium fidei; dicitur etiam quod acciperet frumentum suum, mustum suum, lanam suam, et linum suum, quibus texerat nuditatem ejus, quia per `frumentum' significatur bonum interius Ecclesiae spiritualis, per `mustum' verum interius ejus, per `lanam' bonum exterius ejus, et per `linum' verum exterius ejus; quod non linum, lana, mustum, et frumentum intelligantur, quisque videre potest qui ex ratione aliquantum illustrata illa legit, et qui credit quod in Verbo nulla vox inanis sit, et quod non nisi quam sanctum ubi 15 vis, quia est Divinum: apud Jeremiam, Filia Edomi, etiam ad te transibit calix, inebriaberis et nudaberis, Threni (x)iv 21:

apud Habakuk, Vae facienti socium suum bibere, inebriando, {29}et introspiciendo in nuditates eorum! satiaberis ignominia prae gloria, bibe etiam tu, ut praeputium tuum reveletur, ii 15, 16:

et apud Ezechielem, Effuderunt sanguinem in te; nuditatem patris revelavit in te, xxii [9,] 10;

quid illa significant, nemo scire potest nisi sciat quid `calix,' quid `bibere,' quid `inebriari,' quid `nudari,' quid `introspicere nuditates, et revelare illos,' ut et quid `praeputium'; quod omnia spiritualiter intelligenda sint, patet; spiritualiter `bibere' est instrui in veris, et in opposito sensu in falsis, {30}ita haurire illa, n. 3069, 3168, 3772, 8562, 9412; inde constat quid `calix e quo bibitur,' n. 5120; `inebriari' est insanire inde, ac `nudari' est prorsus destitui illis; `revelare nuditates' est revelare mala amorum sui et mundi, quae infernalia; `revelare nuditates patris' est mala {31}illa ex hereditario et ex voluntario, `revelare praeputium' est conspurcare illa; quod `praeputium' sit conspurcatio bonorum caelestium ab illis amoribus, videatur n. 2056, (x)3412, 4462, 7045; inde circumcisio est purificatio ab illis, n. {32}2039, 2632. Ex his constare potest quid significatur per inebriationem ac inde 16 revelationem nuditatis Noachi, de qua ita in Genesi, Bibit Noach de vino, et inebriatus est, et discoopertus est in medio tentorii sui; et vidit Cham pater Canaanis nuditatem patris sui, et indicavit duobus fratribus suis; et accepit Schem et Japheth vestem, et posuerunt super umero, ambo illi, et iverunt retrorsum, et texerunt nuditatem patris sui, et facies eorum retrorsum, et nuditatem patris sui non viderunt, Gen. ix 21-23;

describitur ibi homo Antiquae Ecclesiae, qui est Noachus; `vinum quod bibit, et quo inebriatus est' est falsum quo illa Ecclesia {33} principio imbuta fuit; quod inde `discoopertus in medio tentorii jacuerit' significat mala ex defectu veri in cultu; `vestis, qua Schem et Japheth texerunt nuditatem ejus' est verum fidei, per quod illa mala tegebantur et emendabantur; implantatio veri et boni fidei {34} in parte intellectuali, describitur per quod `posuerint vestem super umero, iverint retrorsum, (c)et quod verterint faciem retrorsum,' nam ita (t)se prorsus habet cum veris et bonis fidei apud spiritualis Ecclesiae hominem: `Schem et Japheth' significat illos ab Ecclesia spirituali, qui receperunt vera fidei in bono, quod est charitas, {35}`Canaan' autem illos qui non receperunt vera fidei in bono seu in charitate; quod Noach repraesentet hominem 17 Ecclesiae Antiquae in principio, et quod hi tales fuerint, videatur n. 736, 773, 788, 1126, quod Schem hominem Ecclesiae spiritualis internae, et Japheth externae, n. (x)1062, 1127, 1140, 1141, 1150, quod Canaan repraesentaverit illos qui in fide separata a charitate, seu quod idem in cultu externo separato ab interno, ita in specie gentem Judaicam, n. 1093, 1140, 1141, 1167, quod verum et bonum fidei {36}implantentur in parte intellectuali apud homines Ecclesiae spiritualis, n. 9596; praeterea `vinum quo Noachus inebriatus est' significat falsum, n. 6377, `tentorium in quo jacuit discoopertus' significat sanctum cultus, n. 2145, 2152, (x)3312, 4128, 4391, `vestis qua texerunt nuditatem patris sui' significat verum fidei, n. 5954, 9212, 9216; ipsa nuditas, ejus malum voluntarium, quod tegitur per vera fidei, et cum tegitur spectant vera retrorsum; quod haec arcana involvantur {37}his historicis, patet ex sensu interno; (m)et quod arcana illa sint arcana Ecclesiae, videri potest ex eo quod Schem et Japheth solum propter id quod texerint nuditatem patris, benedicti fuerint, et cum illis omnis eorum posteritas, et quod Canaan cum omni sua posteritate maledictus fuerit, solum quod pater ejus indicaverit id fratribus suis.(n) 18 Quoniam apud gentem Judaicam et Israeliticam interiora erant spurca, erant enim in amoribus sui et mundi prae reliquis gentibus; et quia `genitalia cum lumbis' significant amorem conjugialem, et ille amor est fundamentalis omnium amorum, caelestium et spiritualium, et sic comprehendit {38}illos, ideo cautum fuit ne nuditates illarum partium apud Aharonem et apud filios ejus quando in sancto cultu erant, ullo modo apparerent; {39}quod causa est quod dicatur quod facerent illis femoralia lini ad tegendum carnem nuditatis, a lumbis usque ad femora; et alibi, quod non ascenderent in gradibus super ad altare, ne reveletur nuditas super illo, Exod. xx 23 [A.V.26]; quod apud gentem Judaicam et Israeliticam interiora fuerint spurca, et illa clausa cum fuerunt in cultu, videantur loca citata n. 9320 fin., 9380; quod `genitalia cum lumbis' significent amorem conjugialem, n. 3021, 4280, 4462, 4575, 5050-5062, et quod amor conjugialis sit fundamentalis omnium amorum caelestium et spiritualium, proinde quod hi amores per illum etiam intelligantur, n. 686, {40}2739, 3021, 4280, 5054. Ex his nunc constat quid `nuditas' significat, imprimis nuditas partium generationi dicatarum, quando interiora sunt spurca. 19 At vero cum interiora sunt casta, tunc 'nuditas' significat innocentiam, quia amorem {41} conjugialem, ex causa quia amor vere conjugialis in sua essentia est innocentia; quod amor vere conjugialis sit innocentiae, videatur n. 2736, proinde quod `nuditas' in hoc sensu sit innocentia, {42} n. 165, 8375, quapropter etiam angeli intimi caeli, qui angeli caelestes vocantur, apparent nudi, n. 165, 2306, 2736; quia Antiquissima Ecclesia, quae describitur in primis capitibus Geneseos, (c)ac intelligitur in sensu interno per Hominem seu Adamum, et per uxorem ejus, fuit Ecclesia caelestis, ideo de illis dicitur quod ambo essent nudi, et non erubuerunt, Gen. ii 25; at cum lapsa illa Ecclesia {43}est, quod factum est per esum ex arbore scientiae, per quod significabatur ratiocinatio ex scientificis de Divinis, tunc dicitur quod cognoverint quod nudi essent, et consuerint sibi folium ficus, et fecerint sibi cingula, ita quod texerint nuditates suas; et quoque quod dixerit homo cum clamavit ad illum Jehovah, quod timuerit quia nudus; {44} et dein quod fecerit illis Jehovah Deus tunicas pellis, et vestiverit eos, {45}Gen. iii 6-11 et 21; per `folia ficus a 20 quibus (t)fecerunt sibi cingula,' {46}et quoque per `tunicas pellis' intelliguntur vera et bona externi hominis; quod ita describatur status eorum post lapsum, erat causa quia ab internis hominibus facti sunt externi; internum eorum significatur per `paradisum,' paradisus enim est intelligentia et sapientia interni hominis, ac occlusio ejus significatur per ejectionem ex paradiso; quod `folium' sit verum naturale, quod est scientificum, videatur n. 885, quod `ficus' sit bonum naturale seu bonum externi hominis, n. 217, (x)4231, 5113, et quod `tunica pellis' etiam sit verum et bonum {47}externi hominis, n. 294-296, {48} quod `pellis' sit externum, n. 3540. @1 i in genere$ @2 quae investitae sunt$ @3 pro$ @4 i pro$ @5 sed quod alia significantur$ @6 sit intelligentia et sapientia$ @7 i videatur$ @8 exinde patet, quid per illa verba significatur$ @9 i Ejulabit Moabus,$ @10 Sch xvi$ @11 quod raderent$ @12 dissuerent$ @13 dictum$ @14 i suis$ @15 a veris$ @16 quia$ @17 quod IT$ @18 devastatum et nudum$ @19 i pro illis$ @20 quae$ @21 a bono$ @22 i externa$ @23 ex talibus concinnare doctrinam fidei, quae inservitura sint fidei$ @24 i transire flumina est vera omnis generis;$ @25 propter quos illa$ @26 faciunt$ @27 i ejus$ @28 hic$ @29 ut introspicias$ @30 et$ @31 haereditaria et voluntaria$ @32 2036 IT$ @33 i in$ @34 i et IT$ @35 Canaan, qui maledictus, significat illos in terra Canaane, qui non receperunt bona fidei$ @36 apud homines Ecclesiae spiritualis implantata sint in parte eorum intellectuali$ @37 historicis illis, constat solum ex sensu Verbi interno$ @38 in se omnes amores coelestes et spirituales$ @39 quae$ @40 2734 IT$ @41 i vere$ @42 i videatur$ @43 fuit$ @44 i Genes. iii 6, 7, 9, 10, 11;$ @45 ibid. vers. 21$ @46 intelliguntur vera boni externi hominis, et per tunicas pellis intelliguntur bona externi hominis$ @47 naturale$ @48 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church