Divine Wisdom (Mongredien) n. 12

Previous Number See English 

12. [154.] XII. QUOD DOMINUS PER DIVINUM SUUM AMOREM ET DIVINAM SUAM SAPIENTIAM ANIMET OMNIA IN CAELO ET OMNIA IN MUNDO USQUE AD ULTIMO ILLORUM, QUAEDAM UT VIVANT, ET QUAEDAM UT SINT ET EXISTANT.

Oculus videt universum, et mens cogitat de illo, primum quod creatum sit, et postea a quo creatum. Mens quae cogitat ex oculo, cogitat quod creatum sit a Natura; quae autem non ex oculo, cogitat quod ex Deo; mens autem quae mediam viam it, cogitat quod sit ex Ente, cujus non ideam habet, percipit enim quod non aliquid ex nihilo sit; sed haec mens cadit in Naturam, quia de infinito habet ideam spatii, et de aeterno ideam temporis. Hi sunt naturales interiores; et illi qui de Natura ut creatrice simpliciter cogitant, sunt naturales exteriores. Illi autem qui de Deo, quod sit Creator universi, ex religione simpliciter cogitant, sunt spirituales exteriores; qui autem de Deo, quod sit Creator universi, ex religione sapienter cogitant, sunt spirituales interiores; sed hi et illi cogitant ex Domino. Nunc ut percipiatur et sic sciatur quod omnia creata sint a Deo, qui est Dominus ab aeterno, Ipse Divinus Amor et Ipsa Divina Sapientia, ita Ipsa Vita, distincte progrediendum est; quod fiet hoc ordine:--

1. Quod Dominus sit Sol in caelo angelico. 2. Quod ex illo Sole sit origo omnium. 3. Quod ex illo Sole praesentia Domini sit ubivis. 4. Quod omnia quae creata sunt, ad obsequium ipsius Vitae, quae est Dominus, creata sint. 5. Quod animae vitae, et animae viventes, et animae vegetativae, a vita quae a Domino animentur per usus et secundum illos.

[155.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.1]

1. [Quod Dominus sit Sol in caelo angelico.] Quod Dominus sit Sol in caelo angelico, hactenus ignoratum est, quia ignotum fuit quod mundus spiritualis sit distinctus a mundo naturali, et quod ille sit supra hunc, et non commune inter se habeant quam sicut prius et posterius, et sicut causa et effectus. Inde ignotum fuit quid spirituale, et insuper quod in illo mundo sint angeli et spiritus, et quod hi et illi sint homines in omni similitudine cum hominibus in mundo, cum sola differentia quod illi sint spirituales, et homines naturales; tum quod omnia quae ibi sint ex sola origine spirituali, et quod omnia quae hic sint ex origine tam spirituali quam naturali. Et quia haec ignorata sunt, etiam ignotum fuit quod alia lux et alius calor sint angelis et spiritibus quam hominibus; et quod lux et calor ibi trahant suam essentiam a Sole illorum, sicut lux et calor trahunt suam essentiam a sole nostro; proinde quod essentia lucis et caloris e Sole illorum sit spiritualis, et quod essentia lucis et caloris e sole nostro sit naturalis, cui tamen spirituale ex Sole illorum adjunctum est, quod apud hominem illustrat ejus intellectum cum naturale ejus oculum. [156.] Ex his et illis patet quod Sol mundi spiritualis sit in essentia sua id a quo omne spirituale trahit suum ortum; et quod sol mundi naturalis sit in essentia sua id a quo omne naturale trahit suum ortum. Spirituale non aliunde potest essentiam trahere quam ex Divino amore et ex Divina sapientia, nam amare et sapere est spirituale; naturale autem non potest aliunde trahere suam essentiam quam ex puro igne et ex pura luce. Inde nunc sequitur quod Sol mundi spiritualis in suo esse sit Deus, qui est Dominus ab aeterno, et quod calor ex illo Sole sit amor, et lux ex illo Sole sit sapientia. Quod hactenus non aliquid revelatum sit de illo Sole, tametsi ille multis in locis in Verbo intelligitur ubi Sol nominatur, est quia non revelandum erat priusquam ultimum judicium peractum sit, et a Domino nova Ecclesia quae est Nova Hierosolyma instauranda est; quod non prius revelatum sit, sunt plures causae, quas afferre non hujus loci est. Quando semel notum factum est quod angeli et spiritus sint homines, et illi vivant inter se sicut homines in mundo, ac illi prorsus supra Naturam, et homines intra Naturam, ex ratione tunc concludi potest quod alius illis Sol sit, et quod ille sit ex quo omne amoris et omne sapientiae ducit originem, et inde omne vitae vere humanae. Quod ille Sol mihi visus sit, et quoque in illo Dominus, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 116-140), et in opusculo De Planetis et de Telluribus in Universo (n. 40-42).

[157.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.2]

2. Quod ex illo Sole sit origo omnium. Non potest ab ullo cogitari quod universum ab aeterno sit, et quod a nihilo; et inde non potest negari quin creatum sit, et ab aliquo, et quod Ille sit ipsum Esse in se infinitum et aeternum, ipse Amor, ipsa Sapientia, et ipsa Vita; et quod etiam sit centrum commune, a quo spectat, regit et providet omnia ut praesentia, cum quo conjunctio datur, et secundum conjunctionem vita amoris et sapientiae, ac beatitudo et felicitas; et quod illud centrum appareat coram angelis ut Sol igneus et flammeus, et quod apparentia illa sit ex Divino amore et ex Divina sapientia quae procedunt ab Ipso, ex quibus omne spirituale existit, et per spirituale, medio sole mundi, omne naturale. Mens humana, ex intellectu qui in veritates lucis potest elevari, si vult, potest videre quod universum a Deo, qui talis et qui unus, creatum sit. [158.] Cum itaque bini soles sunt, unus mundi spiritualis et alter mundi naturalis, et Sol mundi spiritualis a primo [ad] ultima spectat, et sol mundi naturalis a medio ad ultima spectat, patet quod Sol mundi spiritualis --in quo Deus, et qui ex Deo, qui ipsa Vita --sit ex quo omnia facta et creata sunt; et quod sol mundi --in quo ignis, et qui ex igne, qui non vita --sit per quem illa solum creata sunt quae infra medium sunt, et quae in se mortua sunt. Quare agnoscere Naturam, quae in se mortua est, est adorare ignem qui in sole mundi est: illi qui hoc faciunt sunt mortui. At agnoscere Vitam creatricem est adorare Deum, qui in Sole caeli est: illi qui hoc faciunt sunt vivi. Homines mortui dicuntur qui in inferno sunt; homines autem vivi dicuntur qui in caelo sunt.

[159.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.3]

3. Quod ex illo Sole sit praesentia Domini ubivis. Quod Domino omnipraesentia sit, ex Verbo in Ecclesia notum est; et quid Ipsius omnipraesentia, et qualis, prius dictum est: hic, quomodo comprehendi potest, dicetur. Comprehendi potest ex correspondentia solis mundi cum Sole caeli, et inde Naturae cum Vita; quae correspondentia inservit etiam pro comparatione. Quisque novit quod sol mundi sit ubivis in suo mundo, et quod praesentia ejus existat per lucem et per calorem; quae praesentia talis est, tametsi distat, ut sit quasi in illis. Differentia est quod calor quem emittit sit ignis in sua origine, et lux quam etiam emittit sit flamma inde in sua origine; et quod omnia quae per solem illum creata sunt, sint recipientia ejus, perfecta magis et minus secundum formas et distantias. Inde est quod omnia mundi naturalis secundum praesentiam sui solis crescant, et secundum absentiam ejus decrescant: crescunt sicut calor cum luce ejus unum facit; decrescunt sicut calor cum luce ejus non unum facit. Sed hic sol ita operatur in illa quae infra illum sunt, quae vocantur naturalia; at prorsus nihil operatur in illa quae supra illum sunt, et vocantur spiritualia: operari enim in inferiora est secundum ordinem; at operari in superiora est contra ordinem {1} nam id est operari in illa ex quibus sunt; at operari in inferiora est secundum ordinem, nam id est operari in illa quae ex illo sunt. Sol caeli est ex quo sol mundi est, et spiritualia sunt ex quibus naturalia. Ex hac comparatione aliquatenus videri potest praesentia ex sole.

[160.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.3(2)]

At praesentia Solis caeli est universalis, non solum in mundo spirituali ubi sunt angeli et spiritus, sed etiam in mundo naturali ubi sunt homines; nam homines non aliunde amorem voluntatis suae ac sapientiam intellectus sui recipiunt: et absque illo Sole non viveret ullum animal, nec existeret ullum vegetabile; de qua re videantur quae prius dicta et illustrata sunt. Praesentia hujus Solis etiam existit per calorem et lucem, sed calor ejus in sua essentia est amor, et lux ejus in sua essentia est sapientia; quibus lux et calor solis mundi succenturiat, addendo id per quod existant in Natura ac subsistant ibi. Sed praesentia Solis caeli per spiritualem calorem et lucem differt a praesentia solis mundi quae est per naturalem calorem et lucem [in eo], quod praesentia Solis caeli sit universalis et dominans tam in mundo spirituali quam in mundo naturali, praesentia autem solis mundi est modo specialis pro mundo naturali, et ibi famulans; tum quod praesentia Solis caeli non sit in extenso spatii et temporis, praesentia autem solis mundi est in illis, nam extensum spatii et temporis cum Natura creatum est. Inde est quod praesentia Solis caeli sit omnipraesentia.

[161.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.3(3)]

Praesentia Solis caeli in se spectata est constans, Sol enim caeli est semper in suo ortu et in sua potentia; sed apud recipientes, qui imprimis sunt angeli, spiritus, et homines, est inconstans et non in sua potentia, variatur enim secundum receptionem. In hoc correspondet illi Soli sol mundi, quod hic etiam sit constans in suo loco et in sua virtute, sed quod fiat in tellure, quae est recipiens, inconstans et non in sua virtute; variatur enim secundum hujus conversiones circum axem quae faciunt dies et noctes, et secundum progressiones circum solem quae faciunt veres, aestates, autumnos, et hiemes. Ex his apparet correspondentia naturalium mundi cum spiritualibus caeli. Praesentia Solis caeli etiam in mundo naturali aliquatenus illustrari potest a praesentia intellectus et voluntatis in corpore hominis: ibi quod intellectus cogitat, hoc momento loquitur os; et quod voluntas intendit, hoc momento facit corpus; est enim mens hominis ejus mundus spiritualis, et corpus ejus est ejus mundus naturalis; inde est quod homo ab antiquis dictus sit microcosmus. Ex his intellectis potest homo sapiens videre et percipere operationem Divinam et influxum spiritualem in objectis Naturae, sive sit arbor cum suo fructu, sive planta cum suo semine, sive sit vermis cum eruca et papilione ex illo, sive sit apis cum ejus melle et cera, sive sit aliud animal, et ridere ad insaniam illorum qui in illis solam Naturam vident et percipiunt. @1 "est contra ordinem" e verbis ab auctore deletis restitui.$

[162.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.4]

4. Quod omnia quae creata sunt, ad obsequia ipsius Vitae, quae est Dominus, creata sint. Primum aliquid dicetur de vita, et postea de creatione omnium ad obsequia vitae. Vita est amor et sapientia; nam quantum homo amat Deum et proximum, per sapientiam, tantum vivit. Ipsa autem vita, quae omnium est vita, est Divinus amor et Divina sapientia; Divinus amor est esse vitae, et Divina sapientia est existere ejus; hoc unitum alteri reciproce est Dominus; utrumque, tam Divinum esse quam Divinum existere, est infinitum ac aeternum, quia Divinus amor est infinitus et aeternus, ac Divina sapientia est infinita et aeterna. Haec tamen et ille potest conjunctionem habere cum angelo et cum homine, tametsi non datur ratio finiti et infiniti. Sed quia sub intellectum aegre cadit quomodo potest aliqua conjunctio dari cum non datur ratio, ideo explicabitur. Non datur aliqua ratio inter naturale et spirituale, sed datur conjunctio per correspondentias; nec datur ratio inter spirituale in quo sunt angeli ultimi caeli cum caelesti in quo sunt angeli supremi caeli, sed datur conjunctio per correspondentias; similiter non datur ratio inter caeleste in quo sunt angeli supremi caeli cum Divino Domini, sed usque datur conjunctio per correspondentias: qualis conjunctio est per correspondentias, alibi dictum et ostensum est.

[163.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.4(2)]

Quod Divinum sit infinitum et aeternum est quia est omne in omnibus vitae amoris et sapientiae apud angelos et apud homines; ac hi et illi sunt creati recipientes vitae a Domino, ita finiti, et Dominus est increatus, in Se Vita, et inde ipsa Vita; quare si multiplicarentur homines et ex illis angeli et spiritus in aeternum, usque Dominus vitam illis dat, et ex Se ducit illos in singularissimis; ut supra, ubi de Divina Providentia Ipsius actum est, videatur confirmatum: in hoc est aeternum, et ubi aeternum ibi etiam est infinitum. Quoniam non est aliqua ratio inter infinitum et finitum, caveat sibi omnis ne cogitet de infinito sicut de nullo. De nullo non potest dici infinitum et aeternum, nec conjunctio cum aliquo; ex nullo nec aliquid fit: sed Divinum infinitum et aeternum est ipsum esse, ex quo finitum creatur, cum quo conjunctio datur. Sed hoc multis ample illustrari potuisset per comparationem naturalium cum spiritualibus, inter quae non datur ratio, sed usque conjunctio per correspondentias; talis est omnis causa {1} et effectus inter se, tale est prius et posterius inter se, et talis est superior gradus et inferior inter se, et talis est amor et sapientia hominum et angelorum inter se; sed usque amor et sapientia angelorum, tametsi ineffabilis et incomprehensibilis est homini, usque uterque finitus est, nec capax infiniti nisi per correspondentias.

[164.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.4(3)]

Quod omnia ad obsequia Vitae, quae est Dominus, creata sint, sequitur in suo ordine ex eo, quod homines et ex illis angeli creati sint ad recipiendam vitam a Domino, et quoque non sunt nisi quam receptacula, tametsi in libero in quo tenentur a Domino apparent illi Sicut non receptacula forent; sed tamen usque sunt tam boni quam mali; liberum enim, in quo tenentur, est quoque a Domino. Vita hominum et angelorum est intelligere, et inde cogitare et loqui; et est velle, et inde facere; quare haec quoque sunt vitae a Domino, quia sunt vitae effectus. Omnia quae in mundo creata sunt, ad usum, emolumentum, etiam ad delectamentum hominum creata sunt; quaedam proxime, quaedam remote. Nunc quia haec propter hominem creata Sunt, sequitur quod sint ad obsequia Domini, qui est Vita apud illos. Videtur quasi obsequia sint apud bonos, quia hi vivunt a Domino, sed non apud malos; sed usque illa quae creata sunt, aeque his sicut illis cedunt usus, emolumentum, et delectamentum: dicit enim Dominus quod Solem suum exoriri faciat super malos et bonos, et pluviam mittat super justos et injustos (Matt. v. 45). Quod nec illi aliquid vitae a Se habeant, et quod ducantur usque a Domino, illis nescientibus et nolentibus, videri potest in locis ubi actum est de vita illorum qui in inferno sunt. @1 causa:--hoc verbum, in Editione Photolithographica, est semideletum.$

[165.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.5]

5. {1} Quod animae vitae, et animae viventes, et animae vegetativae, a vita quae a Domino, animentur per usus et secundum illos. Per animas vitae intelliguntur homines et angeli; per animas viventes intelliguntur animalia, quae in Verbo etiam "animae viventes" vocantur; et per animas vegetativas intelliguntur arbores et plantae omnis generis. Quod animae vitae, seu homines et angeli, animentur a vita quae a Domino, in praecedentibus actum est. Quod animae viventes, seu animalia, animentur per vitam a Domino, est etiam in praecedentibus [ostensum] a Domino. Similiter quod animae vegetativae; sunt enim hae animae usus qui Sunt ultimi effectus vitae; et animae viventes sunt affectiones varii generis, correspondentes vitae illorum qui in mundo spirituali sunt, ex qua correspondentia dici possunt vitae mediatae. Per animationem intelligitur non modo quod vivant, sed etiam quod sint et existant. Quod continuo animentur, hoc est, vivant, sint, et existant a Domino, est quia creatio, dum semel perfecta est, usque continuatur per influxum a Sole caeli. Nisi inde influxus continuus esset, perirent omnia; nam influxus solis mundi nihil est absque illo; nam hic solum est causa instrumentalis, ille autem principalis. Correspondentia caloris et ejus effectus est cum vita amoris Domini, et correspondentia lucis et ejus effectus est cum vita sapientiae Domini; nam Divinus amor procedens a Sole caeli est calor in mundo spirituali, et Divina sapientia procedens ab illo Sole est lux ibi: his correspondent calor et lux solis mundi, nam omne est correspondentia.

[166.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.5(2)]

Quomodo autem Dominus ex suo Divino amore et Divina sapientia, quae sunt ipsa Vita, influit, et animat universum creatum, paucis etiam dicetur, Divinum procedens est quod circum Ipsum apparet angelis sicut Sol; et ex hoc procedit Divinum Ipsius per spirituales atmosphaeras quas creaverat ad translationem lucis et caloris usque ad angelos, et quas accommodaverat vitae tam mentis quam corporis illorum, ut ex luce intelligentiam recipiant, tum etiam ut videant, et quoque ut secundum correspondentiam respirent, nam angeli respirant sicut homines; ac ut ex calore amorem recipiant, tum etiam ut sentiant, et quoque ut secundum correspondentiam pulset cor eorum, nam angeli pulsu cordis gaudent sicut homines. Spirituales illae atmosphaerae augentur densitate per gradus discretos, de quibus supra actum est, usque ad angelos infimi caeli, quibus sic accommodatae fiunt. Inde est quod angeli supremi caeli vivant sicut in pura aura, angeli medii caeli sicut in aethere, et angeli infimi caeli sicut in aere. Sub his atmosphaeris, in unoquovis caelo, sunt terrae super quibus habitant, et sunt palatia et domus illorum, tum horti paradisiaci, praeter novalia, roseta et vireta, quae nova quovis mane existunt, singula secundum receptionem amoris et sapientiae apud angelos a Domino. Omnia haec ex origine spirituali sunt, et ex nulla naturali; origo spiritualis est vita a Domino.

[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.5(3)]

Ad horum correspondentiam creata sunt omnia quae in mundo naturali apparent, ubi ideo similia existunt, cum differentia quod haec similiter ex origine spirituali sint, sed simul ex origine naturali; naturalis origo adjecta est, ut simul materialia sint, et inde fixa, propter finem creationis humani generis, quae non dari potest quam in ultimis ubi est plenum; ac ut ex genere humano sicut seminario incolae mundi spiritualis, qui sunt angeli, existant: hic finis primus et ultimus creationis. [167.] Sed plena idea creationis seu existentiae omnium in suo ordine a Vita quae est Dominus, non potest dari propter arcana, quae in caelo nota sunt, et quidem mecum communicata; sed quia plena sunt talibus quae altius recondita sunt in scientiis, non possunt describi nisi per libros, et vix tunc ad intellectum; quorum tamen haec summa est: --Quod Sol caeli, in quo est Dominus, sit centrum commune universi; et quod omnia ejus sint peripheriae et peripheriae usque ad ultimam; et quod has ex solo Se regat sicut unum continuum, sed medias ex ultima; ac quod perpetuo illas animet et actuet, tam facile sicut homo ex intellectu et voluntate animat et actuat suum corpus; et quod influxus fiat in usus et ex illis in formas illorum. [Memorandum Auctoris:--](Sequitur Idea Angelica, --quod vel inseratur, vel adjungatur Appendicis loco, vel in notis.) @1 5 pro "xii."$

[168.] IDEA ANGELICA DE CREATIONE UNIVERSI A DOMINO.

Idea angelica de universo creato a Domino est talis: --Quod Deus Centrum sit, et quod Homo; et nisi Deus Homo esset, non dabilis fuisset creatio; et quod Dominus ab aeterno sit ille Deus. De creatione: --Quod Dominus ab aeterno, seu Deus, per Divinum suum procedens creaverit universum et omnia ibi; et quia Divinum procedens est quoque ipsa Vita, quod omnia ex Vita et per Vitam creata sint: et quod Divinum procedens proximum sit quod coram angelis apparet ut Sol; quod ille coram oculis illorum appareat igneus et flammeus, quod fit quia Divinum procedens est Divinus amor et Divina sapientia, quorum talis apparentia est e longinquo (addentes, quod illud Divinum procedens sit quod antiqui effigiarunt per circulos aureos aut lucidos, puros, circum caput Dei, et quos pictores hodierni ex antiquo adhuc retinent). Dixerunt quod ex illo Sole, ut magno centro, procedant circuli, unus post alterum et unus ab altero usque ad ultimum, ubi finis illorum, subsistens in quiete; et quod illi circuli, quorum unus est ab altero et unus post alterum, apparentes ut extensi in latum et in longum, sint atmosphaerae spirituales, quas lux et calor a Sole illorum implet, et per quas se propagat ad ultimum circulum; et quod in ultimo, mediis illis atmosphaeris, et postea mediis atmosphaeris naturalibus quae a sole mundi sunt, facta sit creatio terrae, et super illa omnium quae usui sunt, quae creatio postea per generationes ex seminibus, in uteris vel in ovis, continuatur. Illi angeli qui sciverunt quod universum, ita creatum, esset opus continuum a Creatore usque ad ultima, et quia opus continuum, quod sicut unum concatenatum a Domino, qui Centrum commune, penderet, actuaretur et regeretur, dixerunt quod Primum procedens continuaretur usque ad ultima per gradus discretos, prorsus sicut finis per causas in effectus, aut sicut producens et producta in continua serie; et quod continuatio non solum esset in, sed etiam circum, a Primo et inde ab omni priori in omne posterius usque ad postremum; et quod sic Primum, et ab illo posteriora, in suo ordine in postremo seu ultimo coexistant. Ex hoc continuo, sicut uno, fuit illis idea de Domino quod esset omne in omnibus, quod esset omnipotens, omnipraesens et omnisciens, quod infinitus ac aeternus; et quoque idea quid esset ordo secundum quem Dominus, per Divinum Suum amorem et Divinam suam Sapientiam, omnia disponit, providet et gubernat. Quaesitum est, "Unde tunc infernum?" Dixerunt, "Ex libero hominis, sine quo homo non foret homo;" quod homo ex libero illo ruperit continuum in se; quo rupto, separatio facta est; et continuum, quod a creatione in illo fuit, factum est sicut catena, seu concatenatum opus, quod ruptis et evulsis supra uncis decidit, et postea a tenuibus filis pendet. Separatio aut ruptio facta est et fit per negationem Dei.

[169.] [FRAGMENTA E PAGINA ULTIMA AUCTORIS CHIROGRAPHI.]

Quod per illum calorem et illam lucem creata sint omnia quae in mundo spirituali sunt, et quae in mundo naturali. Quod gradus illius caloris et lucis sint. Quod tres gradus illius lucis et caloris sint ad ultima mundi spiritualis, et quod postea tres gradus ad ultima mundi naturalis. Quod Deus sit Fons omnium usuum caelestium, spiritualium, et naturalium. Quod omnes usus in Deo sint in ipsa sua vita, ita in suo esse. Quia Deus est ipse Amor, quod usus sint Divini amoris Ipsius. Quod usus et bonum una res sint. Quod Divinus amor sit Divinum bonum. Quod Divinus amor sit amor usuum. Quod Divinus amor et Divina sapientia appareat in mundo spirituali ut Sol. Quod ex Sole qui est Dominus in mundo spirituali procedat calor et lux. Quod calor ille sit amor procedens, et quod lux illa sit sapientia procedens.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church