Divine Wisdom (Mongredien) n. 7

Previous Number Next Number See English 

7. [94.] VII. QUOD CONJUNCTIO CORPORIS ET SPIRITUS APUD HOMINEM SIT PER MOTUS CARDIACOS ET PULMONARES EJUS, ET QUOD SEPARATIO FIAT CUM ILLI MOTUS CESSANT. Hoc ut comprehendatur, necessum est ut aliqua praemittantur, quae sicut facem praeferent; ex illis quae praemittuntur, videbitur quod ita sit; ut 1. Quod spiritus hominis aeque sit homo. 2. Quod aeque sit ei cor et inde pulsus, ac pulmo et inde respiratio. 3. Quod pulsus cordis ejus et respiratio pulmonis ejus influant in pulsum cordis et in respirationem pulmonum apud hominem in mundo. 4. Quod vita corporis quae est naturalis existat et subsistat per influxum illum, et quod desinat per remotionem ejus, ita per separationem. 5. Quod homo tunc ex naturali fiat spiritualis.

[95.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.1]

1. (Quod spiritus hominis aeque sit homo.) Quod spiritus hominis aeque sit homo, ex multa experientia testatum videas in opere De Caelo et Inferno (n. 73-77, 311-316, 445-452, 461-469); et quod unusquisque homo sit spiritus quoad interiora sua (n. 432-444): quibus addere licet quod omne spirituale in sua essentia sit homo; ita omne amoris et sapientiae quod procedit a Domino, hoc enim spirituale est. Quod omne spirituale seu procedens a Domino sit homo, est quia Ipse Dominus, qui est Deus universi, est Homo, et ex Ipso non procedere aliud potest quam simile; Divinum enim non est mutabile in se et extensum, et quod non extensum est ubivis tale; inde est omnipraesentia Ipsius. Quod Homo ceperit ideam de angelo, de spiritu, et de se post mortem, quod sint instar aetheris aut aeris absque humano corpore, est quia eruditi sensuales conceperunt illud ex nomine spiritus, qui est halitus oris, tum ex inconspicuitate et non apparentia coram oculis; sensuales enim cogitant solum ex sensuali corporeo et ex materiali; tum etiam ex quibusdam locis in Verbo non spiritualiter intellectis. Norunt tamen ex Verbo quod Dominus, tametsi fuit Homo quoad carnem et ossa, usque coram discipulis inconspicuus factus sit, et per fores clausas transiverit; et quoque quod angeli visi sint ut homines coram multis, in Verbo, qui non humanam formam assumpserunt, sed se in sua forma manifestabant coram oculis spiritus illorum qui tunc aperti sunt. Ne itaque homines {1} diutius maneant {2} in fallaci idea de spiritibus et angelis et de suis animabus post mortem, placuit Domino aperire visum spiritus mei, ac dare cum angelis et cum hominibus defunctis loqui a facie ad faciem, et contemplari illos, tangere illos, et plura dicere de incredulitate et de fallacia hominum nunc viventium. Quotidianum consortium cum illis mihi fuerat ab anno ad hoc usque tempus, quod est novendecim annorum. Ex his constare potest quod spiritus hominis (aeque) sit (homo). @1 homines pro "homo"$ @2 maneant pro "maneat"$

[96.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.2]

2. Quod spiritui homini aeque sit cor et inde pulsus, ac pulmo et inde respiratio. Hoc primum confirmandum est ab experientia, et postea ex ratione. Ab experientia:- Est caelum angelicum distinctum in duo regna, unum quod vocatur caeleste, et alterum quod vocatur spirituale. Regnum caeleste est in amore in Dominum, et regnum spirituale est in sapientia ex illo amore. Ita distinctum est caelum quia amor et sapientia in Domino et a Domino duo distincta sunt, sed usque unita; sunt enim distincta sicut calor et lux a sole, ut prius dictum est. Angeli regni caelestis, quia in amore in Dominum sunt, referunt cor caeli; et angeli spirituales, quia in sapientia ex illo amore sunt, referunt pulmonem caeli; nam, ut supra etiam dictum est, universum caelum in conspectu Domini est sicut unus homo. Similis etiam influxus est regni caelestis in regnum spirituale sicut est influxus cordis in pulmonem apud hominem; inde est universalis correspondentia caeli cum binis illis motibus, cardiaco et pulmonari, apud unumquemvis. Datum etiam est ab illis audire quod aeque pulsent illis arteriae ex corde, et quod aeque respirent, sicut homines in mundo; tum quod pulsus apud illos varientur secundum status amoris, et quod respiratio secundum status sapientiae; tetigerunt ipsi poplitem {1} manus suae, ac dixerunt mihi, ac percepi ipse pluries respirationem oris illorum.

[97.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.2(2)]

Quia universum caelum in societates distinctum est secundum affectiones quae amoris sunt, et omnis sapientia ac intelligentia est secundum illas, ideo unaquaevis societas peculiarem respirationem habet distinctam a respiratione alterius societatis, similiter peculiarem et distinctum pulsum cordis; quare non potest aliquis ab una societate in alteram dissitam intrare, nec aliquis ex superiori caelo in inferius descendere, aut ex inferiori in superius ascendere, nam laborat cor et angitur pulmo: omnium minime aliquis ex inferno in caelum; qui audet ascendere trahit animam sicut moribundus in agone, vel sicut piscis ex aquis extractus in aere.

[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.2(3)]

Universalis distinctio respirationum et pulsuum est secundum ideam Dei; ex illa enim resultant differentiae amoris et inde sapientiae; quamobrem gens unius religionis non potest ingredi ad gentes alius religionis; quod Christiani non potuerint ingredi ad Mahumedanos propter respirationem, mihi visum est. Facillima et clementissima respiratio est illis qui ideam Hominis de Deo habent; et ex Christiano orbe, qui ideam Domini quod sit Deus caeli; at difficilis et inclemens respiratio est illis qui negant Divinitatem Ipsius, ut faciunt Sociniani et Ariani. Quoniam pulsus unum facit cum amore voluntatis, et respiratio unum cum sapientia intellectus, ideo illi qui in caelum venturi sunt primum inaugurantur in vitam angelicam per concordes respirationes, quod fit variis modis; inde veniunt in perceptiones interiores, ac in liberum caeleste.

[98.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.2(4)]

Ex ratione:- Spiritus hominis non est substantia separata a visceribus, organis et membris hominis, sed illis conjuncte adhaeret; spirituale enim comitatur omne stamen illorum ab extimis ad intima, et inde quoque omne stamen et omnem fibram cordis et pulmonum; quare cum solvitur nexus inter hominis corpus et spiritum, est spiritus in simili forma in qua fuit homo prius; est modo separatio substantiae spiritualis a materiali. Inde est quod spiritui aeque sit cor et sit pulmo ut fuit homini in mundo; quare etiam illi similes sensus et similes motus sunt, et quoque est loquela, ac sensus et motus et loquela non dantur absque corde et pulmone: sunt etiam illis atmosphaerae, sed spirituales. Hallucinantur quam maxime qui assignant animae locum peculiarem alicubi, sive in cerebro sive in corde; est enim anima hominis quae victura est post mortem, ejus spiritus. @1 poplitem:--sic Photolith. (Forte "pollicem," quod ab autore primum scribebatur, hic restitueres.)$

[99.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.3]

3. Quod pulsus cordis ejus et respiratio pulmonis ejus influant in pulsum cordis et respirationem pulmonis apud hominem in mundo. Hoc quoque confirmandum est ab experientia, et postea a ratione. Ab experientia:- Quod homini, dum in mundo vivit, duplex respiratio pulmonaris et duplex pulsus cardiacus sit, nescitur, ex causa quia nescitur quod homo sit spiritus quoad interiora sua, et quod spiritus aeque sit homo. Quod tamen uterque motus in homine jugiter existat, et quod bini illi motus spiritus influant in binos illos motus corporis, datum est sensu percipere. Redactus sum in illos semel cum apud me erant spiritus qui, ex forti persuasivo, potuerunt omnem cogitandi facultatem intellectui auferre, ac similiter tunc respirandi copiam, Ne id mihi damno esset, redactus sum in respirationem spiritus mei, quam tunc manifeste sensi concordem respirationi angelorum caeli. Inde etiam patuit quod caelum in communi, et quilibet angelus ibi in particulari, respiraret; tum quod quantum intellectus tantum etiam respiratio patiatur; nam persuasivum, quod est quibusdam spiritibus malis in mundo spirituali, simul etiam suffocat; quare id vocatur suffocativum corporis et necativum animi. Quondam etiam data est copia angelis respirationem meam ducere, et {1} diminuere et successive retrahere respirationem corporis mei, usque dum sola respiratio spiritus mei remaneret, quam tunc etiam sensu percepi. Et praeterea in respiratione spiritus mei fui, quoties (fui) in simili statu cum spiritibus et cum angelis, et quoties elevatus sum in caelum; toties fui in spiritu et non in corpore; alias tam in corpore quam in spiritu. De remota animatione pulmonis et corporis, et relicta animatione spiritus mei, videatur etiam in opere De Caelo et Inferno (n. 449).

[100.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.3(2)]

Ex ratione:- Ex vivis his experientiis constare potest quod quia unusquisque homo duplici respiratione polleat, una intra alteram, possit ex intellectu rationaliter cogitare, immo etiam spiritualiter, et per id quoque distingui a bestiis; tum etiam quod possit illustrari quoad intellectum, elevari in caelum, et respirare cum angelis, et sic reformari et regenerari. Praeterea ubi externum est, ibi etiam internum erit; hoc erit in omni actione et in omni sensatione; externum dat commune et internum singulare, et ubi non commune nec est singulare. Inde est quod tam externus quam internus motus systolicus et animatorius apud homines detur, externus qui naturalis, et internus qui spiritualis. Sic etiam voluntas una cum intellectu potest producere motus corporeos, et quoque intellectus cum voluntate producere sensus corporeos. Communes et singulares pulsus et respirationes etiam dantur in bestiis; sed tam externum quam internum apud illas est naturale, at apud hominem externum est naturale, ac internum est spirituale. Verbo, qualis est intellectus talis est respiratio, quia talis est spiritus hominis; spiritus est qui ex intellectu cogitat, et ex voluntate vult. Ut spirituales illae operationes influere possint in corpus, ac dare homini cogitare et velle naturaliter, erit respiratio et pulsus spiritus conjuncti respirationi et pulsui corporis, ac influxus unius in alterum; aliter non datur translatio. @1 et pro "et quondam etiam":--"quondam," quod videatur supra, inter lineas postea scriptum est.$

[101.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.4]

4. Quod vita corporis, quae est naturalis, existat et subsistat per influxum illum, et quod desinat per remotionem ejus, ita per separationem. Quod homo post mortem sit aeque homo ut fuerat ante illam, sed quod post mortem fiat spiritus homo, est quia spirituale ejus adjunctum est {1} naturali ejus, seu substantiale spiritus materiali corporis, tam adaptate et unitim ut non sit fibrilla, staminatum, aut minima tela ex illis, ubi non humanum spiritus una est {2} cum humano corpore; et quia vita totius et vita partium unice pendent a binis illis motibus universalibus, motu systolico cordis et motu respiratorio pulmonis, sequitur [quod] dum cessant illi motus in corpore separentur naturalia quae sunt materialia a spiritualibus quae sunt substantialia, non enim possunt simul eandem operam agere; quare quod ipsum agens est, quod est spirituale, recedit a singulis quae agebantur, quae sunt naturalia, ac sic homo fit homo alius. Haec itaque est mors hominis, et haec est resurrectio ejus; de qua ex viva experientia videantur aliqua in opere De Caelo et Inferno (n. 445-452, 453-460, 461-469).

[102.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.4(2)]

Quod appareat sicut homo mortuus sit quando respiratio cessat (notum est); sed usque non prius mortuus est quam cum simul motus cordis, quod solito fit postea. Quod homo non prius mortuus sit, liquet a vita infantum in utero, tum a vita adultorum in deliquiis et suffocationibus, in quibus cor agit suas systoles et diastoles, quiescente pulmone; et tamen vivunt, tametsi absque sensu et motu, ita non conscii alicujus vitae: causa est quia tunc quidem perstat respiratio spiritus, sed non correspondet ei aliqua respiratio corporis; inde nec datur reciprocatio binorum motuum vitalium, cordis et pulmonis; absque correspondentia et absque reciprocatione non est vita in sensu, nec est actio. Simile est cum vita naturali corporis hominis sicut est cum vita spirituali mentis ejus: si non voluntas et intellectus, seu amor et sapientia, conjunctim agunt, non fit aliqua operatio rationalis. Si intellectus seu sapientia recedit, fit voluntas cum amore sicut mortua; sed usque vivit non sui conscia, si intellectus modo interclusus sit, ut fit apud quos memoria cadit. Aliter si voluntas seu amor recedit; tunc actum est cum mente hominis; sicut cum illo, dum cor desinit, actum est. Quod separatio spiritus a corpore ut plurimum fiat altero die post ultimum agonem, scire datum est ex eo, quod cum aliquibus defunctis, qui fuerunt tunc spiritus, tertio die post locutus sim. @1 est pro "sit"$ @2 est pro "sit"$

[103.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.5]

5. Quod homo tunc ex naturali fiat spiritualis. Homo naturalis prorsus differt ab homine spirituali, et spiritualis a naturali; in tantum differt ut non possint simul dari. Qui non scit quid spirituale est in sua essentia, potest credere quod spirituale sit modo purius naturale, quod in homine vocatur rationale; sed est supra illud, et tam distinctum sicut est lux medii diei ad umbram vesperae tempore autumni. Distinctio et differentia non potest sciri ab ullo nisi qui in utroque mundo est, naturali et spirituali, et (cui) datur alternare vices, nunc esse in uno et nunc in altero, ac per reflexiones aspicere unum ab altero. Ex data hac copia informatus sum qualis homo naturalis est, et qualis homo spiritualis, qui est spiritus. Ut sciatur paucis describetur. [104.] Homo naturalis in omnibus suae cogitationis et loquelae, et omnibus suae voluntatis et actionis, habet pro subjecto materiam, spatium, tempus, et quantum; haec apud illum fixa et stata sunt, nec absque {1} illis in aliqua idea cogitationis et inde loquelae est, nec in aliqua affectione voluntatis et ex illa in actione. Homo spiritualis seu spiritus non illa pro subjectis habet, sed modo pro objectis:

[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.5(2)]

causa est quia in mundo spirituali sunt prorsus similia objecta quae in mundo naturali; sunt terrae, sunt campi, sunt agri, sunt horti et silvae, sunt domus et inibi camerae, et in illis omnia quae usui sunt; praeterea sunt vestes, feminis suae et viris suae, quales in mundo; sunt mensae, cibi, potus, quales in mundo; sunt quoque animalia, tam mitia quam noxia; sunt inde spatia et tempora, tum numeri et mensurae. Omnia illa in tali similitudine sunt cum illis quae in mundo ut oculis prorsus non discerni queant; sed tamen omnia illa sunt apparentiae sapientiae quae sunt intellectus, et perceptiones amorum quae sunt voluntatis angelorum; nam creantur momento a Domino, et quoque momento dissipantur; permanent et non permanent secundum spirituum aut angelorum constantiam et inconstantiam in illis quorum apparentiae sunt: quae causa est quod illa sint modo objecta cogitationum et affectionum illorum, et quod subjecta sint illa ex quibus apparent, quae sunt, ut dictum est, talia quae sapientiae et amoris sunt, ita spiritualia: ut pro exemplo, dum vident spatia, non cogitant de illis ex spatio; dum vident hortos et inibi arbores, fructus, virgulta, flores et semina, non cogitant de illis ex apparentia, sed ex illis a quibus apparent; similiter in reliquis.

[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.5(3)]

Inde est quod cogitationes spiritualium prorsus aliae sint quam cogitationes naturalium, similiter affectiones; et tam aliae ut transcendant et non cadant in ideas naturales, nisi aliquantisper in visum interiorem rationalem, et hoc non aliter quam per abstractiones seu remotiones quantitatum a qualitatibus. [105.] Inde patet quod angelis sit sapientia quae homini naturali incomprehensibilis est, et quoque ineffabilis. Quia tales illorum cogitationes sunt, ideo etiam talis illis loquela est, quae tantum differt a loquelis hominum ut non in una voce conveniant. Similiter scriptura illorum; quae tametsi quoad litteras similis est scripturae hominum mundi, usque tamen a nullo homine mundi potest intelligi. Unaquaevis littera consona ibi est unus sensus, et unaquaevis littera vocalis ibi est affectio; litterae vocales nec scribuntur, sed punctantur. Operae manuariae quae innumerabiles sunt, et munia officiorum illorum, similiter differunt ab operis et muniis naturalium hominum in mundo, quae ideo vocibus linguae humanae non describi possunt.

[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.5(4]

Ex his paucis percipi potest quod naturale et spirituale differant sicut umbra et lux. Sed usque plures sunt differentiae; sunt enim spirituales sensuales, spirituales rationales, ac spirituales caelestes; suntque spirituales mali et spirituales mali et spirituales boni; differentiae sunt secundum affectiones et inde cogitationes, et apparentiae sunt secundum illas. Ex his patet quod homo ex naturali fiat spiritualis ut primum pulmo et cor corporis cessant moveri, et per id corpus materiale removetur a corpore spirituali. @1 absque pro "ab"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church