Brief Exposition (Stanley) n. 10

Previous Number Next Number See English 

10. {1} EX FORMULA CONCORDIAE, DE PECCATO ORIGINALI. (a) Quod post lapsum Adami omnes homines secundum naturam propagati nascantur ab illo cum peccato, quod damnat, et mortem aeternam affert illis qui non renascuntur, et quod Meritum Christi sit unicum medium per quod renascuntur, ita unicum remedium quo sanantur, pag. 9. 10, 52, 53, 55, 317, 641, 644. et Appendix p. 138, 139. (b) Quod peccatum originis sit tam profundae{2} naturae corruptio, ut nihil spiritualiter sanum sit in corpore et anima hominis, inque viribus ejus, p. 574. (c) Quod sit scaturigo omnium actualium peccatorum, p. 317, 577, 639, 640, 642,{3} Append. p. 139. (d) Quod sit totalis carentia seu privatio imaginis Dei, p. 640. (e) Quod discrimen tenendum sit inter naturam nostram qualis a Deo creata est, et inter peccatum originis quod in natura habitat, p. 645. (f) Praeterea Peccatum originis vocatur ibi diaboli opus, spirituale venenum, radix omnium malorum, accidens et qualitas; ac Natura ibi vocatur Dei opus et creatura, hominis persona, substantia et essentia, ac quod sit distinctio sicut inter hominem morbo infectum et inter ipsum morbum. @1. 10 pro 20$ @2. profundae: lego profunda, ut F.C. p. 574.$ @3. 642 pro 942.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church