Brief Exposition (Stanley) n. 103

Previous Number Next Number See English 

103. BREVIS ANALYSIS. Quod Fides Novae Ecclesiae nequaquam possit una esse cum fide prioris, hoc est, hodiernae Ecclesiae, est causa, quia non in uno tertio, et ne quidem in uno decimo conveniunt: Fides prioris Ecclesiae describitur in Apocalypsi Cap. XII, per Draconem, ac Fides Novae Ecclesiae per Mulierem circumdatam sole, et super cujus capite corona duodecim stellarum erat, quam Draco persequutus est, et in quam conjecit aquam sicut flumen, ut illam absorberet, videatur supra n. 87 ad 90; hi duo non possunt in una Urbe esse, minus in una Domo, ita non in una Mente simul; et si una forent, non potest aliter, quam ut Mulier, Draconis irae ac insaniae continue exposita esset, ac in timore ne Filium suum devoraret; nam dicitur in Apocalypsi Cap. XII, quod Draco steterit coram Muliere paritura ut devoraret foetum ejus, et quod Mulier, postquam pepererat, aufugerit in desertum, Vers. 1, 4, 6, 14 ad 17. Fides prioris Ecclesiae est fides noctis, nam ratio humana de illa nihil percipit, quare etiam dicitur, quod intellectus sub obedientia ejus captaretur; imo nec scitur num sit in homine, vel num extra illum, quoniam nihil voluntatis et rationis hominis in illam intrat, imo nec charitas, bona opera, paenitentia, lex decalogi, et plura, quae realiter in hominis mente existunt; quod ita sit, videatur supra n. 79, 80, n. 96, 97, 98; Fides autem Novae Ecclesiae cum omnibus illis init foedus conjugiale, et se conjungit, et quia sic est in calore caeli, est etiam in luce ejus, est fides lucis; ac fides noctis et fides lucis non possunt una esse aliter quam sicut Noctua et Columba in uno nido; sic etenim Noctua poneret sua ova, et Columba sua, et post incubatum excluderentur pulli, ac tunc Noctua pullos columbae discerperet, ac suis pullis daret in escam; est enim Noctua avis vorax. Quod Fides prioris Ecclesiae et Fides Novae non possint una esse, est etiam causa, quia sunt heterogeneae; nam Fides prioris Ecclesiae nascitur ex idea trium Deorum, videatur supra n. 30 ad 38, at Fides novae Ecclesiae ex idea Unius Dei; et quia inter illas inde est heterogeneitas, non potest aliter, quam si una essent, fieret collisio et conflictio talis, ut periret omne Ecclesiae, hoc est, quam ut homo in Rebus spiritualibus caderet vel in delirium vel in deliquium, usque ut vix sciret quid Ecclesia, aut num Ecclesia sit. Ex his consequitur, quod illi, qui Fidem veteris Ecclesiae apud se confirmaverunt, non possint nisi cum periculo vitae suae spiritualis amplecti fidem Novae Ecclesiae, nisi prius singulatim improbaverint, et sic exstirpaverint fidem priorem cum suis foetibus aut ovis, hoc est, dogmatibus; quae qualia sunt, in praecedentibus ostensum est, imprimis n. 64 ad 69.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church