Brief Exposition (Stanley) n. 110

Previous Number Next Number See English 

110. [I.] QUOD CUIVIS POST MORTEM IMPUTETUR MALUM IN QUO EST, SIMILITER BONUM. Hoc ut in aliqua evidentia pateat, lustrabitur in hac distinctione, 1. Quod unicuique sit vita propria. 2. Quod unumquemvis sua vita post mortem maneat. 3. Quod Malo tunc imputetur malum ejus vitae, et quod Bono imputetur bonum ejus. PRIMUM, Quod unicuique sit vita propria, ita distincta ab alterius, notum est: est enim perpetua varietas, et non aliquid idem, inde est cuivis suum proprium: hoc patet manifeste ex Faciebus hominum, quod non detur unius facies absolute similis alterius, nec dari possit in aeternum, quia non dantur animi similes, et ex animis sunt facies, est enim facies, ut dicitur, typus animi, ac animus ducit suam originem et formam ex vita. Nisi homini propria vita foret, sicut est proprius animus et propria facies, non foret ei aliqua vita post mortem separata ab alterius; imo nec foret Caelum, hoc enim, ex perpetuis aliis consistit; hujus forma unice est ex varietatibus animarum et mentium in talem ordinem dispositis, ut unum faciant; ac unum faciunt ex Uno, cujus Vita est in omnibus et singulis ibi, sicut Anima est in homine; quod nisi foret, dispergeretur Caelum, quia dissolveretur forma. Unus ex Quo est vita omnibus et singulis, et ex Quo cohaeret forma, est Dominus. SECUNDUM, Quod unumquemvis sua vita post mortem maneat, notum est in Ecclesia ex Verbo, et ex his ibi "Venturus est filius hominis, et tunc reddet unicuique secundum facta ejus, Matth. XVI: 27. Vidi libros apertos, et judicati sunt omnes secundum Opera illorum, Apoc. XX:{1} 12, 13. In die judicii reddet Deus unicuique secundum Opera ejus," Rom. II: 6. II Corinth. V: 10. Opera, secundum quae reddetur unicuique, sunt vita, quia vita facit illa, et secundum vitam sunt. Quia datum est mihi per plures annos una esse cum Angelis, et loqui cum advenis e Mundo, pro certo testari possum, quod unusquisque exploretur ibi, qualis ei vita fuit, et quod vita, quam contraxit in Mundo, maneat illum in aeternum: loquutus sum cum illis, qui ante saecula vixerunt, quorum vita ex Historicis mihi nota fuit, et cognovi similem descriptioni: et audivi ab Angelis, quod vita alicujus post mortem non possit mutari, quia organizata est secundum amorem et fidem ejus, et inde opera: et quod si mutaretur, discerperetur organizatio, quod nusquam fieri potest; tum quod mutatio organizationis detur unice in corpore materiali, et prorsus non dabilis in corpore spirituali, postquam prius rejectum est. TERTIUM, Quod Malo tunc imputetur malum ejus vitae, et quod Bono imputetur bonum ejus; imputatio mali post mortem non est accusatio, incusatio, inculpatio et judicatio; sicut in Mundo; sed ipsum malum hoc facit; mali enim ex suo libero separant se a bonis, quoniam non possunt simul esse; jucunda amoris mali aversantur jucunda amoris boni, ac jucunda ex unoquovis exhalant, sicut odorata ex omni vegetabili in terris; non enim absorbentur et occultantur a corpore materiali sicut prius, sed libere in auram spiritualem effluunt ex amoribus illorum; et quia malum ibi sentitur sicut in suo odore, est hoc quod accusat, incusat, inculpat et judicat; non coram aliquo judice, sed coram unoquovis, qui in bono est; et hoc est, quod intelligitur per imputationem. Imputatio boni fit similiter, hoc fit illis qui in Mundo agnoverunt, quod omne bonum in illis fuerit et sit a Domino, et nihil a se: hi postquam praeparati sunt, mittuntur in jucunda interiora boni sui, et tunc aperitur illis via in Caelum ad Societatem, ubi ejus jucunda homogenea sunt; hoc fit a Domino. @1. XX pro XXI.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church