Brief Exposition (Stanley) n. 115

Previous Number Next Number See English 

115. ALTERUM MEMORABILE est hoc: Quondam mihi dixit Angelus; vis videre clare quid Fides et Charitas, ita quid Fides separata e Charitate, et quid Fides conjuncta Charitati, et demonstrabo ad oculum; respondi, monstra; et dixit, cogita pro Fide et Charitate Lucem et Calorem, et clare videbis: Fides enim in sua essentia est Veritas quae Sapientiae, et Charitas in sua essentia est Affectio quae Amoris, ac Veritas Sapientiae in Caelo est Lux, et Affectio amoris in Caelo est Calor; Lux et Calor, in quibus sunt Angeli, non aliud sunt: exinde videre potes clare, quid Fides separata a charitate, et quid Fides conjuncta charitati. Fides separata a charitate est sicut Lux hyemalis, ac Fides conjuncta charitati est sicut Lux vernalis; Lux hyemalis, quae est Lux separata a Calore, quae quia est conjuncta frigori, prorsus denudat arbores, etiam a foliis, enecat gramen, indurat terram, et congelat aquas: Lux autem vernalis, quae est Lux conjuncta calori, vegetat arbores, primum in folia, tum in flores, et denique in fructus, aperit et emollit terram ut producat gramina, herbas, flores, et frutices, et quoque solvit glaciem, ut fluant e fontibus aquae: prorsus simile est cum Fide et Charitate; Fides separata a charitate mortificat omnia; et Fides conjuncta charitati vivificat omnia: Vivificatio haec, et Mortificatio illa, ad vivum possunt videri in Mundo nostro Spirituali, quia hic est Fides Lux et Charitas Calor; ubi enim Fides conjuncta charitati est, ibi sunt Horti paradisiaci, Floreta, et Vireta in sua amaenitate secundum conjunctionem: at ubi Fides separata a charitate est, ibi ne quidem gramen est, et ubi viride, est id ex vepribus et sentibus. Erant tunc non procul aliqui ex Clero, quos Angelus vocabat Justificatores et Sanctificatores hominum per solam fidem, et quoque Arcanistas; eadem haec diximus illis, et demonstravimus usque ut viderent quod ita sit; et cum quaesivimus, annon ita, averterunt se, et dixerunt, non audivimus; at clamavimus ad illos dicentes, audite itaque adhuc, tunc ponebant ambas manus ante aures suas, ac vociferati, non volumus audire. CLAUSULA. Ex JEREMIA, CAP. VII: 2, 3, 4, 9, 10, 11. Sta in porta Domus Jehovae, et proclama ibi verbum hoc: sic dixit Jehovah Zebaoth Deus Israelis, bonas reddite vias vestras, et opera vestra, ne confidite vobis super verbis mendacii, dicendo, Templum Jehovae, Templum Jehovae, Templum Jehovae hic: (hoc est, Ecclesia): num furando, occidendo, et maechando, ac jurando per mendacium, deinde venietis et stabitis coram Me in Domo hac, super qua nominatur Nomen meum, et dicetis, erepti sumus, dum facitis omnes abominationes illas. Num Spelunca latronum facta est Domus haec: etiam Ego, ecce, vidi, dictum Jehovae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church