29. Ex his nunc patent veritates; n. 19 et n. 21, assertae, quod Reformatores sua dogmata de Trinitate personarum in Divinitate, de Peccato Originali de Imputatione meriti Christi et de Justificatione per fidem, a Romano--Catholicis acceperint. Haec allata sunt ob finem, ut illorum dogmatum origo exstet, imprimis origo separationis fidei a boni, operibus; seu doctrinae de sola fide; quod modo fuerit, ut a Romano Catholicis divellerentur, et quod tamen dissensus sit verbalis plus quam realis. Ex supra allatis manifeste patet, super qua fundatione Fides in Ecclesiis reformatis constructa est, et ex qua inspiratione orta. @1. Concordiae pro Concordia$