32. Quod Divina Trinitas sit, constat manifeste ex Domini verbis apud Matthaeum "dixit Jesus, euntes discipulos facite omnes gentes, baptizantes eos in Nomine Patris, Filii, et Spiritus Sancti," Cap. XXVIII vers. 19. tum ex his apud Eundem "cum baptizatus est Jesus, ecce aperti sunt Ipsi Coeli, et vidit Spiritum Sanctum descendentem ut columbam, et venientem super Ipsum: et ecce vox e Coelo, Hic est filius meus dilectus, in Quo complacuit Mihi," Cap. III: 16. 17. Quod Dominus emiserit Discipulos, ut baptizarent in Nomine Patris, Filii, et Spiritus Sancti, fuit causa, quia in Ipso tunc glorificato Divina Trinitas erat; dicit enim in vers. 18, praecedente "Data est MIHI omnis potestas in Caelo et in Terra;" et in vers. 20. sequente "Ecce EGO vobiscum sum omnibus diebus usque ad Consummationem saeculi," ita de Se Solo et non de Tribus: et apud Johannem: "Nondum erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat," Cap. VII: 39, et illa dixit post Glorificationem, et Glorificatio fuit plenaria unitio cum suo Patre,. Qui erat ipsum Divinum in Ipso a conceptione; ac Spiritus Sanctus erat Divinum ab Ipso glorificato procedens, Joh: XX: 22.