Brief Exposition (Stanley) n. 4

Previous Number Next Number See English 

4. DE JUSTIFICATIONE. (a) Quod Caelestis Pater, Pater misericordiarum, Christum Jesum, Filium suum, cum venit beata plenitudo temporis, ad homines miserit, ut et ad Judaeos, qui sub lege erant, et ad Gentes, quae non sectabantur justitiam, [ut] justitiam apprehenderent, atque omnes adoptionem filiorum reciperent. Hunc proposuit Deus Propitiatorem per fidem in sanguine Ipsius pro peccatis, non solum pro nostris, sed etiam pro totius Mundi, Sess. VI: Cap. 2. (b) Non tamen omnes mortis Ipsius beneficium recipiunt, sed ii duntaxat, quibus Meritum passionis Ipsius communicatur; ita nisi in Christo renascantur, nusquam justificarentur, Sess. VI: Cap. 3. (c) Quod Justificationis principium a Dei per Christum Jesum praeveniente gratia, hoc est, ab ejus vocatione sumendum sit, Sess. VI: Cap. 5. (c) Quod homines disponantur ad justitiam, dum excitati Divina gratia, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum, credentes vera esse, quae Divinitus revelata et promissa sunt; atque illud imprimis, a Deo justificari impium per gratiam Ejus, per Redemptionem, quae est [in] Christo Jesu, et dum peccatores se intelligentes a Divinae justitiae timore, quo utiliter concutiuntur, in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore, Sess. VI: Cap. 6. (d) Quod hanc dispositionem et praeparationem Justificatio ipsa consequatur, quae non est sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio et renovatio interioris hominis per susceptionem gratiae et donorum, unde homo ex injusto fit justus, et ex inimico amicus, ut sit haeres secundum spem vitae aeternae, Sess. VI: Cap. 7. (e) Justificationis Causa finalis est gloria Dei et Christi, ac vita aeterna. Causa efficiens est Deus, qui gratuito abluit et sanctificat. Causa meritoria est Dilectissimus Unigenitus Dei Dominus noster Jesus Christus, qui cum essemus inimici, propter nimiam Charitatem, qua dilexit nos, sua sanctissima passione in ligno crucis, nobis justificationem meruit, et pro nobis Deo Patri satisfecit. Causa instrumentalis est Sacramentum baptismi, quod est sacramentum fidei, sine qua nulli usquam contigit justificatio. Causa formalis unica est justitia Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit, qua videlicet ab eo donati, renovamur spiritu mentis nostrae; et non modo reputamur justi, sed vere justi nominamur et sumus, quisque secundum suam mensuram, quam Spiritus Sanctus partitur singulis prout vult, Sess. VI: Cap. 7. . 2. (f) Quod Justificatio sit translatio ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adae, in statum gratiae, et adoptionem filiorum Dei per Secundum Adam Salvatorem nostrum Jesum Christum, Sess. VI: Cap. 4.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church