Brief Exposition (Stanley) n. 42

Previous Number Next Number See English 

42. BREVIS ANALYSIS. Quod haec fides, quae est in unum Deum, ut vere salvifica agnoscatur et recipiatur, dum prior fides, quae est tres Deos, disparatur, est quia illa antea in sua facie non videri potest; praedicatur enim Fides hodierna sicut unice salvifica, quia est in unum Deum, et quia est in Salvatorem; sed usque sunt binae Facies istius fidei, una Interna et altera Externa, Interna formata est ex Perceptione trium Deorum, quis aliter percipit aut cogitat, consulat se quisque, Externa autem ex confessione unius Dei, quis aliter confitetur et loquitur, consulat se quisque: hae duae Facies inter se prorsus discordant, adeo ut Externa non agnoscatur ab Interna, nec Interna cognoscatur ab Externa. Propter hanc discordantiam et disparationem unius e conspectu alterius, concepta et nata est confusa idea de salutiferis in Ecclesia. Aliter fit, dum Facies interna et externa concordant, ac se mutuo vident ut unanimum unum et se cognoscunt; quod hoc fit cum unus Deus, in Quo est Divina Trinitas, non modo mente percipitur, sed etiam ore agnoscitur, ex se patet. Quod tunc aboleatur Dogma de abalienatione Patris a Genere humano, et inde quoque de Reconciliatione Ipsius; quodque prorsus alia Doctrina de Imputatione, Remissione peccatorum, Regeneratione, et inde Salvatione exeat, in ipso Opere, in luce rationis illustratae a Divinis veris ex Scriptura Sacra, pervidebitur. Dicitur Fides unita bonis operibus, quia Fides in unum Deum absque unione cum illis non dabilis est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church