52. BREVIS ANALYSIS. Hoc testatur experientia; quot hodie vivunt secundum praecepta Decalogi et reliqua Domini ex religione, et quot hodie volunt videre sua mala a facie, et actualem paenitentiam agere, et sic cultum vitae ingredi; et quis non, qui pietati studet, aliam paenitentiam agit, quam oralem et oratoriam, confitendo se esse peccatorem, ac precando ex doctrina Ecclesiae, ut Deus Pater ex misericordia propter Filium suum, Qui pro peccatis suis passus est crucem, sustulit illorum damnationem et expiavit sanguine suo, remittat sibi delicta sua, ut immaculatus sistatur coram throno judicii tui; quis non videt, quod hic Cultus sit solius pulmonis et non cordis, ita externus et non internus; orat enim de remissione peccatorum, et tamen non scit unum peccatum apud se; et si sciret, circumvelaret illud favore et indulgentia, aut fide purificante et absolvente absque ejus opera. Sed hoc comparative est sicut servus incedens facie et veste conspurcatis fuligine et stercore accederet ad herum suum, ac diceret, Domine ablue me; annon illi herus dicturus est, serve stulte, quid dicis, ecce ibi aqua, sapo, et linteum, suntne tibi manus et posse in illis, ablue teipsum: at Dominus Deus dicturus est, sunt media purificationis a Me, et quoque est tuum velle et tuum posse a Me, quare uteris illis meis donis et dotibus sicut tuis, et purificaberis. Sit adhuc exemplum illustrationi, si millies oraveris domi et in templis, ut Deus Pater propter Filium suum custodiat te a diabolo, et tu ipse non ex libero, in quo perpetuo teneris a Domino, a malo, ita a diabolo, temet custodiveris, non poteris per legiones Angelorum missas a Domino custodiri; Dominus enim non potest contra Divinum suum ordinem agere, ac Ipsius ordo est, ut homo exploret se, videat sua mala, resistat illis, et haec sicut ex se, tametsi ex Domino. Hoc quidem hodie non apparet sicut Euangelium sed usque est, nam Euangelium est salvari a Domino. Quod Cultus oris acceptus sit Domino secundum cultum vitae, est quia loquela hominis coram Deo et coram angelis sonat ex affectione amoris et fidei ejus, et haec duo insunt homini secundum vitam; quare si amor et fides Dei vitae tuae insunt, sonas sicut columba, at si amor et fiducia sui vitae tuae insunt, sonas sicut bubo, utcunque vocem flexeris ad imitamen vocis turturis; Spirituale, quod intus in sono est, hoc facit.