57. Praevideo quod hodie permulti paradoxis fidei istius impraegnati, dicturi sint, quomodo possunt Theologica percipi intellectu, suntne Spiritualia quae transcendunt; aperi itaque si potes mysterium Redemptionis et Justificationis, ut ratio id videat, et acquiescat: Hoc ergo aperietur ita; Quis non scit, quod Deus unus sit, et non praeter Ipsum alius, et quod Deus sit Ipse Amor et Ipsa Sapientia, seu quod sit Ipsum Bonum et Ipsum Verum; et quod Ipse ille Deus quoad Divinum Verum, quod est Verbum, descenderit et assumserit Humanum ad removendum Inferna, et sic damnationem ab homine; et quod hoc peregerit per pugnas, et per victorias super diabolum, hoc est, super omnia inferna, quae tunc infestabant ac spiritualiter occidebant omnem hominem venientem in Mundum; et quod postea glorificaverit Humanum suum, per quod in Illo univerit Divinum Verum Divino Bono, et sic rediverit ad Patrem ex Quo exivit; his perceptis intelligitur hoc apud Johannem "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et Verbum caro factum est," Cap. I: 1. 14. Et quoque hoc apud Eundem. "Exivi a Patre, et veni in. Mundum, et iterum relinquo Mundum, et vado ad Patrum," Cap. XVI: 28. [29.] Ex his etiam patet, quod absque Adventu Domini in Mundum, nullus mortalium salvari potuerit, et quod salventur qui credunt in Ipsum, et bene vivunt. Haec facies fidei apparet coram visu per Verbum illustrato in die, et est facies fidei Novae Ecclesiae: Vide FIDEM NOVI CAELI ET NOVAE ECCLESIAE IN FORMA UNIVERSALI, ET IN FORMA PARTICULARI, infra n: 116. 117.