67. Nulla attentio Dei ad actus hominis, sed ad solam fidem, est nova Haeresis ex binis prioribus, de quibus nunc supra n. 64, 65. prognata; et quod mirum est, ex sola fide penitus lustrata et extricata, quod a sagacissimis hujus saeculi factum est, ut progenies tertia a matre lupa seu praedestinatione, exclusa; sed quia est insana, impia, et Machiavellistica, adhuc uterinis{1} e matre post partum elapsis tunicis, seu secundinis, ne monstrositas ejus appareat, quasi inclusa tenetur: verum ejus insania et impietas in APOCALYPSI REVELATA, n. 463, descripta et explosa videatur. @1. uterinis pro uteterinis.$