Brief Exposition (Stanley) n. 76

Previous Number Next Number See English 

76. De hac Afflictione seu infestatione veri a falsis, actum est in septem Capitibus in Apocalypsi; illa est quae intelligitur per Equum nigrum, et per Equum pallidum, exeuntes ex Libro, cujus Sigilla Agnus aperuit, Cap. VI: 5. ad 8. Tum, per Bestiam ascendentem ex abysso, qui fecit bellum cum binis testibus, et occidit illos, Cap. XI: 7, seq. Ut et per Draconem, qui stetit coram Muliere paritura ut foetum ejus devoraret, et persequutus illam in desertum, et ibi ex ore suo ejecit aquam ut flumen, ut absorberet illam, Cap. XII. Et quoque per Bestiam ex mari, quae corpore similis erat pardo, pedibus urso, ac ore leoni, Cap. XIII: 2. Tum per tres Spiritus similes ranis, qui ex ore draconis, ex ore bestiae, et ex ore pseudoprophetae, exiverunt, Cap. XVI: 13. Ac insuper per haec, Quod postquam septem Angeli effuderant phialas irae Dei, in quibus erant septem plagae ultimae, in terram, in mare, in fluvios et fontes, in solem, in thronum bestiae, in Euphratem, et tandem in aerem, factus sit terrae motus magnus, qualis non fuerat, ex quo homines facti sunt in terra, Cap. XVI; Terrae motus significat Ecclesiae inversionem, quae fit per falsa et falsificationes veri. Similia intelliguntur per haec "Misit Angelus falcem, et vindemiavit vineam terrae, et conjecit in torcular irae Dei magnum et calcatum est torcular, et exivit sanguis usque ad fraena equorum a stadiis mille sexcentis," Cap. XIV: 19, 20; Sanguis significat falsificatum verum; praeter plura in septem illis Capitibus; videte, si lubet, Explicationes, et Memorabilia post illa Capita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church