78. BREVIS ANALYSIS. In Verbo Prophetico similia de Sole, Luna et Stellis dicuntur, quae hic apud Matthaeum Cap. XXIV: 29. Prout apud Esajam, "Ecce dies Jehovae venit saevus, STELLAE caelorum et SIDERA illorum non lucebunt luce sua, SOL obtenebrabitur in ortu suo, et LUNA non splendere faciet lumen suum, [XIII: 9. 10.] XXIV: 21, 23. Apud Ezechielem "Obtegam, cum exstinxero te, Caelos, et atrabo STELLAS eorum; SOLEM nube obtegam, et LUNA non lucere faciet lumen suum," et dabo tenebras super terra tua" XXXII: 7, 8. Apud Joelem "Venit dies Jehovae, dies tenebrarum, SOL et LUNA non lucere facient lucem suam, et STELLAE contraxerunt splendorem suum," II: [1. 2.] 10. Apud Eundem "SOL vertetur in tenebras, et LUNA in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus, III: 4. Propinquus est dies Jehovae in valle decisa; SOL et LUNA, atrati sunt," IV: [14.] 15. In Apocalypsi "Quartus Angelus clanxit, et percussa est tertia pars SOLIS, tertia pars STELLARUM, et dies non lucebat tertia sui parte, VIII: 12. et alibi, SOL factus est niger sicut saccus cilicinus, et LUNA facta est sicut sanguis," VI: 12. In omnibus his locis agitur de Ultimo tempore Ecclesiae Judaicae, quod erat cum Dominus in Mundum venit; similiter hic apud Matthaeum et in Apocalypsi, sed de ultimo tempore Ecclesiae Christianae, quando Dominus iterum venturus est sed in Verbo, quod est Ipse, et in quo Ipse est, quare immediate post illa verba Matth. XXIV: 29. sequitur hoc "Et tunc apparebit signum Filii hominis venientis in nubibus caelorum," Vers. 30. Per Solem in illis locis intelligitur Amor, per Lunam Fides, et per Stellas cognitiones boni et veri, et per Virtutes Caelorum illa tria ut stabilimenta et firmamenta caelorum ubi sunt Angeli, et Ecclesiarum ubi homines; per illa itaque in unum sensum collecta intelligitur, quod non Amor, nec Fides, neque cognitiones boni et veri, in Ecclesia Christiana, tempore ultimo, quando finis ejus instat, superstitia sint. Quod Sol significet amorem, in Apocalypsi Revelata, n. 53, 54, 413, 796, 831, 961, ostensum est; quod Luna fidem, n. 53, 332, 413, 423, 533. quod Stellae cognitiones boni et veri, n. 51, 74, 333, 408, 419, 954, ibi.