Brief Exposition (Stanley) n. 94

Previous Number Next Number See English 

94. Magnum Arcanum, cur nisi Nova Ecclesia instauratur a Domino, nulla caro salvari possit, est hoc; quod quamdiu Draco cum sua turba, in Mundo Spirituum, in quem e Caelo dejectus est, commoratur, tamdiu non possit aliquod Divinum Verum unitum Divino Bono, a Domino pertransire ad homines telluris, quin annihiletur aut pervertatur, unde non salvatio; hocce est quod intelligitur in Apocalypsi per hoc; Et Draco projectus est in terram, ac Angeli ejus cum illo projecti sunt: vae habitantibus terram et mare, quia descendit Diabolus ad illos habens iram magnam; et persequutus est Mulierem, quae peperit filium, Cap. XII: 9, 12, 13: at postquam Draco projectus est in Infernum, Cap. XX: 10, tunc Johannes vidit Caelum novum et Terram novam, et vidit Novam sanctam Hierosolymam descendentem a Deo e Caelo, Apoc. XXI: 1, 2. seq: Quid Draco, et quinam Dracones sunt, videatur supra. n. 87.{1} @1. 87 pro 47.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church