16. Commune nationi Hollandicae est, quod valeant judicio ex lumine naturali, ex quo admodum juste intuentur res, imprimis quae mundi sunt, et quia jugiter cogitant de negotiatione sua, lux spiritualis se recondit in naturali, quapropter etiam capere possunt quid verum in religione, sed usque dum convincuntur vertunt tergum.