239. (102) Quod amor, qui voluntatis hominis, correspondeat flammae, ac fides, quae est cogitationis ex intellectu, correspondeat luci, hoc trahit [ex] influxu Domini ex amore et sapientia, seu ex sole coeli, ex quo procedit Divinus Amor, et Divina sapientia, amor in voluntatem, et sapientia in intellectum, sed tantum intelligentiae quantum amoris, sicut lux ex flamma.