249. In urbe illa apparet quandoque Angelus cum baculo in altitudine, et dat illis credere quod sit Moses, et hortatur illos, ut desistant a vesania de exspectatione, quum tamen Messias sit Christus, qui nunc unus cum Patre regit universum coelum, dicens quod ipse id sciat, quia sciverat in Mundo; sed audiunt, et cum recedunt, obliviscuntur illi qui propter vitam agnoscere non possunt, at memoria retinent qui possunt.