Last Judgment (Post) (Rogers) n. 254

Previous Number Next Number See English 

254. Loquutus sum saepius cum Judaeis, nempe 1) de sacrificiis illorum, quod referrent coelestia, et quomodo varia illorum significant Dominum; 2) de Isaco, cur ab Abrahamo sacrificaretur; et quod haec non detecta illis fuerint in mundo, quia tantum externi fuerunt, ut non recepissent, quia non vellent recipere, et quod prophanavissent; 3) de illis quae continentur apud Esajam Cap. LIII, ad quae prorsus obmutescebant, quia explicatum ut non respondere possent; timebant ne iterum legeretur, quia non voluerunt convinci; 4) de vita aeterna, quod consistat in unanimitate omnium et inde gaudio, et quod illi in inimicitia inter se sint, et quod sic felicitatem coeli non possint habere; respondebant quod exspectent Messiam, qui illos uniat. 5) Loquutus cum illis de significatione nervi Jacobi qui luxatus, de calcaneo Esavi quem tenuit Jacob, ac de calcaneo quod laesit serpens, quod illos significent: de origine illorum ex muliere Canaanitide, ac ex scortatione cum nuru, et explicatum quid significarent, et [quae] intellecta ibi, quod talia sint quae significantur. Tum quod Judaei et illorum Tribus nominatae in Verbo non sint illi, sed quod sint coelestia et spiritualia; de terra Canaane, quod credant [se] in terram illam introducendos a Messia cum venit, et quod praeiturus cum baculo, exsiccaturus fluvios, et quod circum circa illos murus igneus, quod per Christianismum irent, et quod illi vestes illorum traherent, et peterent ut sequantur, et quod admitterent illos et haberent ut servos, modo dent pecunias suas, et plura similia; interrogati sunt num etiam defuncti et qui in mundo spirituum sunt, etiam sequuturi sint, aut solum illi qui in mundo, num terra Canaan capax illorum esset, ubinam nasciturus Messias, an sciant Davidis progeniem [foret], an sciant ubi Bethlehem, et plura similia, cur regnum terrestre exspectant, cum regnum Messiae est coeleste, quod illi qui nunc e mundo decesserunt, scire possunt; his dictis et auditis, mali eorum non convinci potuerunt, sed aliqui probi, et voluerunt instrui. 6) Explicatum est illis quid terra Canaan significat, quid Hierosolyma, cur sancta dicta fuit, quid Zion, quid repraesentabant duodecim tribus, et inde significant, tum loca ubi dicitur quod illi qui in Captivitate fuerunt, redituri, quod ne hilum illi intelligerentur, sed quod ita scriptum propter sensum spiritualem in singulis; 7) de sensu spirituali cum illis loquutus, ad quem primo dixerunt, quod scirent quod mysticum esset in Verbo, et quod mysticum illud sciant, quod accipiant aurum, et quod illi possint facere aurum, ad quod respondi, quod hoc quoque mystice, hoc est, spiritualiter verum sit, quia aurum significat bonum amoris, et quod illi qui in sensu mystico seu spirituali Verbi sunt, illum amorem recipiant; sed voluerunt aurum, et non amorem, dicentes quod aurum possidere sit amor.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church