27. De Melancthone Loquutus sum [cum] Melancthone, et cum aliis de illo; Melancthon postquam in mundum spiritualem venit, confirmavit se plus quam prius in sola fide, adeo ut vix vellet audire de charitate et de ejus bono: et quia non potuit persuadere pluribus, quam illis qui vitam parum Christianam egerant, ideo comparavit sibi persuasivum, quod tale est, ut loquela influat in cogitationem alterius, et ita liget illam, ut homo sit impos cogitandi aliud quam quod dicitur, sive falsum sit; fascinat animos, quare hoc vetitum est ibi, exstinguit enim lucem intellectus omnem; et quos non potuit per ratiocinia convincere, inspexit in oculos illorum, et infudit tale persuasivum in animos, ut non possent videre falsa ejus sophistica, ita nec respondere, quare conquesti sunt de illo; hoc etiam tentavit mecum, sed irrito conatu; porrum et ejus nidor seu hvitl-k correspondet huic persuasivo, qui nidor acrimonia sua laedit sinistrum oculum: loquutus sum cum illo de persuasivo, et de nephilim [quod] in illo fuerint, qui potuerunt per persuasivum suum paene necare hominem, de quo in Arcanis Coelestibus.