Last Judgment (Post) (Rogers) n. 288

Previous Number Next Number See English 

288. De Harmonia Praestabilita dixit Leibnitzius, quod illam excogitaverit et deduxerit ex eo, quod cogitatio unum agat cum loquela, facie et cum actione hominis, et quod tunc non cogitaverit de interiore cogitatione, ex qua plures homines non loquuntur nec agunt, et quae apud multos pugnat cum exteriore, et minus adhuc de spirituali cogitatione, in quam homo non prius venit, quam post mortem; tum quod non aliud in mundo expenderit quam cogitationem, quam loco animae tunc agnoverat, et non simul affectionem, ex qua et secundum quam homo cogitat, quare nunc, postquam instructus est ab Angelis, fatetur se erravisse, et scire quod res prorsus aliter se habeat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church