Last Judgment (Post) (Rogers) n. 29

Previous Number Next Number See English 

29. Porro dictum quod in Camera illa sint soli parietes saxei, absque decoramentis, ut alibi, et sic ibi rude et triste, quare cum aliqui propter famam de illo in mundo, volunt convenire et loqui cum illo, non admittit propter rudia ibi, quia pudet: agnoscit quandoque quod in falsis fuerit, et quod inde talis, quare orat quandoque ut possit in sua camera scribere de charitate et de ejus bonis, quae vocantur bona opera, et tunc per angelos e coelo dictantur ei aliqua, et cum illa scribit, incipit Camera variis decoramentis ornari, sed postquam scripsit et reliquit illa super mensa, et relegit, non videt illa, et quae videt non intelligit, et tunc decoramenta [ex] camera evanescunt; talis illi sors est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church