Last Judgment (Post) (Rogers) n. 290

Previous Number Next Number See English 

290. De Vacuo dixit, quod in mundo crediderit dari vacuum, sed cum Angeli perceperunt, quod ideam vacui haberet sicut ideam nihili, averterunt se, dicentes quod ideam nihili non sustineant, quoniam cum idea nihili periret idea essentiae rerum, et cum idea essentiae rerum periret idea cogitationis, intellectus, affectionis, amoris, voluntatis, apud homines et apud angelos, quae singula non dantur in nihilo; quaesiverunt illum, num credat, quod Divinum, ex quo omnis sapientia Angelis est, et omnis intelligentia hominibus, in utroque mundo tam spirituali quam -in- naturali, sit vacuum, sic quod aliqua operatio Divina influat per vacuum, in vacuum illorum, et sistere possit illa ad perceptionem; ad illam interrogationem turbatus, respondit quod non possit per absolutum vacuum, quod est nihilum, sed per apparens vacuum, quia Divinum est ipsum Esse sapientiae et amoris apud Angelos in coelo et apud homines in Mundo, ac implet omnia, ac ipsum Esse et Nihilum ita sibi contrariantur, ut posito uno non poni possit alterum, quare Angeli precabantur, ut ille et omnes illi qui fovent de vacuo sicut de nihilo ideam, desistant ab illa, ut possent una esse, scientes quod nihil vitae eorum dari usquam possit in nihilo, sed in illis quae sunt, et quae ex Sunt seu ex Esse existunt; addentes quod de vacuo quod est nihilum, nusquam aliquid dici possit, quod se refert ad agens, reagens, recipiens, attrahens, ita ad vitam sapientiae et amoris illorum, in qua tot infinitae affectiones cum suis variationibus, perceptionibus et sensationibus dantur, quia nihil est nihil, ac de nihilo aliquid non est praedicabile. Illis auditis, dixit Newtonius quod antehac destiterit ab illa idea, et quod posthac desisteret, sciens quod nunc in mundo spirituali sit, in quo tamen secundum priorem ejus ideam foret ejus vacuum, et quod usque nunc sit homo, et ibi cogitet, sentiat, agat, imo respiret, et quod haec non dentur in vacuo quod est nihilum, sed in Aliquo quod Est, et ex Esse Existit et Subsistit, et quod nihilum interstitiale nec dabile sit, quia id foret destructivum alicujus, hoc est, essentiarum et substantiarum quae sunt aliquid; sunt enim aliquid et nihilum prorsus opposita, usque adeo, ut horreat ad ideam nihili, et quod caveat sibi ab illa, ne animus ejus cadat in deliquium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church