Last Judgment (Post) (Rogers) n. 292

Previous Number Next Number See English 

292. De Londino Londinum apparet simile Londino in mundo, quoad plateas et vicos, sed non simile quoad domos et habitationes; dissimilitudo nec apparet, quia unusquisque ibi habitat in plaga ibi et in domo correspondente suae affectioni et inde cogitationi; medium urbis est ubi Beursen; ibi ad dextrum habitat Moderator, et circum circa ibi ejus officiarii; media via illius est Holborn; antrorsum ibi est oriens, retrorsum usque in Wapping est Occidens; meridies est ad dextrum illius plateae, et septentrio est ad sinistrum ejus. In orientali plaga, quae pergit in longum, et procul extra urbem satis insigni extensione, habitant optimi illorum; ibi colunt Dominum; ad meridiem habitant illi qui intelligentia [sunt] usque fere ad Islington; ibi etiam sunt conventus; illi qui ibi habitant, sunt etiam prudentes in loquendo scribendoque: ad septentrionem habitant illi qui non literati sunt, et qui in summa libertate loquendi sunt, quam amant; in occidente sunt illi qui in affectione boni obscura; illi qui ibi sunt, timidi aperiendi sua cogitata sunt: ad tractum ibi meridionalem ubi Moorfields et circum circa ibi, est promiscua turba; illuc ex urbe ablegantur omnes qui ad mala inclinant, quare turba ibi per vices ejicitur, et sic continue; per hanc viam repurgatur urbs continue, et qui inde educuntur, non apparent amplius. Quandoque circa medium urbis vident quendam malitiosum sedentem super solio in pulpito, et convocantem habitatores, et jubentem ut coirent huc illuc; illi qui accedunt et auscultant, ducuntur ad locum exitus, ubi promiscua turba, et ut dictum est, per vias ibi emittuntur; unaquaevis societas repurgatur; hic modus repurgandi est ibi. Domus illorum, tum amictus, et quoque victus, similes sunt ut in mundo; quaesivi de vinis, siceris, cerevisiis, Chocholad, Thee et similibus; dixerunt quod similia illis sint; quaesivi etiam de liquore Punch nominato; dixerunt quod ille liquor etiam illis sit, sed quod modo detur sinceris et simul sedulis. -- Non tolerant in urbe aliquem dominatorem, qui imponat seu imperet illis quod faciendum; volunt in plena libertate esse.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church