Last Judgment (Post) (Rogers) n. 295

Previous Number Next Number See English 

295. Postea loquutus sum cum illis de sacerdotibus; et vidi quod unum genus sacerdotum [sit], quod se prae reliquis putat eruditum et doctum; illi habitant omnes in occidente, et cum ad praedicandum veniunt, procedunt ab occidente paulo ibi in septentrionem et sic versus medium urbis ad templa, signum quod viam taciturnitatis et ignorantiae eant, nam in occidente ibi habitant illi qui taciturni, et prope in septentrione ibi qui ignorantes veri; illi apparent sibi praedicare docte et erudite, quia de operatione Divina in actiones hominum, dum justificati sunt, ita de conatu qui est quartus gradus justificationis, quod influat in actum apud homines, ipsis nescientibus, et quod voluntarium ipsius hominis non adsit, quoniam id est malum; querebantur auditores de illis quod non intelligant illos, num velint ut faciant a se vel non, quia utrumque possunt capere ex ambiguis illorum; perceptum quod tales sermones velint docti audiri apud praedicatores et episcopos, et quod coram illis non ausint aliter: at sunt quoque praedicatores qui habitant in meridie, qui prorsus praedicant, quod fugienda sint in mala sicut a se, et quod facienda sint bona sicut a se, sed quod usque sciant quod non a se; sic hos cives amant; concorditer loquuntur cum oratione ante sanctam coenam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church