297. Verbo, qui docent secundum orationem illorum ad sacram coenam, habitant in meridie versus orientem, ac amantur, quia sicut praedicant cogitant; reliqui non ita; disputant jugiter cum illis, et respondent quod non aliter possint; vidi illos recedere ad habitationes suas in occidente, quae ad latus dextrum ibi [sunt] ubi locus exitus, et quendam etiam educi.