Last Judgment (Post) (Rogers) n. 301

Previous Number Next Number See English 

301. De Moravianis [--] Heerenh-ters Ne scribatur de illis qui in mundo sunt, sed de illis qui e mundo sunt; cum his loquutus sum, et audivi, 1) quod mere Arriani sint, et quod Domini Divinum negent, dicentes quod Ipsi Divinum sit, quale homini; cum dictum est illis, quod conceptus sit a Jehovah, coeunt, nec volunt facile id admittere, nolentes negare scripturam ne arguantur, sed usque aliquid dicunt, quod Judaei; alii, cum convicti sunt, dicunt quod natus sit ut fieret adoptivus; confirmant se per Domini Verbum, quod in libero Ipsius relictum sit pati crucem, non scientes cur ita fuit; dicunt se amare Ipsum, quia in se suscepit pati crucem, et quia ita mandatum a Patre, tum imprimis quia amatus propter passionem crucis a Patre. 2) Vetus Testamentum rejiciunt, sicut non amplius pro illis, sed pro Judaeis. 3) Evangelistas etiam vilipendunt, dicentes quod Dominus sicut simplex homo loquutus sit, et sic quod nihil Divini in illis. 4) De fide in Ipsum apud Evangelistas, dicunt quod Ipse sic voluerit, et quod non oportuerit ita dicere. 5) Pauli Epistolas solum agnoscunt, et quoque historica Verbi, sed illa non credunt sancta Verbi. 6) De bonis operibus et de charitate dicunt, quod non una debeant esse cum fide, et quod horrendum sit bona opera facere propter coelum, et quod in suum caetum potius adoptent maxime malevolos quam tales; verbo, condemnant illos usque ad infernum. 7) Sunt in loquendo maxime fallaces; loquuntur cum quolibet ad cor ejus in religione; cavent ne detegantur illa arcana; reliqua quae de sacra coena et de Baptismo cogitant et inter se docent, sunt talia quae nec cum fide reformatorum congruunt; non admittunt ad sacram coenam alios quam qui tria illa arcana recipiunt, quia illa est confirmatio illorum. 8) Ex his constare potest, quod inter pessimos sint qui profitentur Christianismum. 9) Multum faciunt sensationem suam, sed ostensum est illis quod sensatio illa sit a spiritibus suis, qui tales fuerunt ex caetu eorum in mundo, qui propius ad illos veniunt, qui multum cogitant de religioso suo et id amant, dicentes se vivos et beatos prae aliis; hi confirmant illa valide, inde sensationem illorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church