Last Judgment (Post) (Rogers) n. 304

Previous Number Next Number See English 

304. (2. De Moravianis in Londino [--] Heerenh-ters, et de Judaeis Moraviani habitant in angulo ultimo loci exitus, maxime ad latus ibi, sed cum progrediuntur in urbe sicut in fanum suum, apparent progredi versus medium, et inde paulo in meridiem et sic ad angulum suum, quod fit, quia volunt apparere aliis Christiani, ex simili doctrina; postea ex angulo suo eunt in occidentem, ubi presbyteri qui in sola fide, de quibus prius, et inde redeunt. Ex angulo suo, qui ibi est sicut diversorium illis, exeunt per vices, et descendunt in cryptam quae alte tendit sub occidentem, ubi presbyteri de quibus prius, et ibi est infernum illorum, ex quo non emittuntur amplius, nisi aliqui in deserta. Non licet eis habitare prope alios, seu alibi, quia formant amicitiae interioris societatem, quae aliorum jucundum spirituale tollit. Dicunt aliis quod habitent hic et ibi usque ad medium, sed usque habitant ad illum angulum, de quo idea sicut diversorii illorum habetur. Quod appareant in via versus medium, est quia persuadent quod sint ex religione Anglicana, et cum Anglis loquuntur primum sicut forent, et [dicunt] quod differant solum quoad [sua] ceremonialia, quae sunt sicut Apostolorum. Dum interrogantur cur praedicatores illorum caeruleo amicti sunt, dicunt, quia amatur ille color; audent dicere, quod amiciendi sint sicut praedicatores Angli nigra toga, quia timent ne detegantur quoad arcana sua. Timent maximopere sinceri et justi esse propter religionem; hoc prorsus aversantur, quare proni sunt ad omnis generis mala, cavendo solum ne detegantur, quia hoc religioso suo noxium foret apud alios.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church