Last Judgment (Post) (Rogers) n. 316

Previous Number Next Number See English 

316. Sunt etiam gradus continui seu cohaerentes; unusquisque gradus discretus habet gradum continuum; gradus continuus cujusvis gradus discreti se habet sicut lux usque ad umbram et tandem ad obscurum noctis, tum sicut cogitatio rationalis, quae est in luce, ad cogitationem sensualem, et tandem quasi corpoream, quae est in umbra, densa secundum descensum ad corpus; in tali gradu continuo decrescente est mens humana, et sunt mentes humanae: in simili gradu sed inferiore est visus hominis, est auditus ejus, est olfactus ejus, est gustus ejus, estque tactus ejus, et est loquela et cantus ejus, nam datur sonus hominis sicut sonus lyrae et sicut sonus crassi tympani; similiter harmoniae inter se, ac pulchritudines inter se, succedunt enim per gradum continuum a summo harmonico et a summo pulchro ad minimum harmonicum et ad minimum pulchrum. Hi gradus sunt ipsius causae in se, et ipsius effectus in se; distinguuntur a gradibus prioribus, quod hi sint ipsius causae et effectus inter se; gradus continui vocantur gradus puriores et crassiores. Idea horum graduum imprimis haberi potest ex luce et umbra, tum ex athmosphaera aerea in regione inferiore et in regione superiore, est enim illa in regione inferiore crassior, densior, compressior, et in regione superiore purior, rarior et extensior.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church