32. De Luthero Sunt loca ubi rixantur de religiosis; rixatio eorum extra illa [auditur] sicut stridor dentium, et cum intus spectantur apparet sicut discindant vestes suas mutuo, ac sphaera eorum dolorem facit carni dentium et gingivis; inde venit ad me vestitus primum sicut monachus, et dictum quod esset Lutherus, et loquutus est mecum, dicens quod velit inter tales esse, qui rixantur de credendis, quia ex mundo secum habet loquelam persuasivam et auctoritatem ex consensu plurium suo tempore; animadverti quod communicationem haberet cum illis qui credunt se omnia scire, et illos prorsus nihil latere, et qui non volunt discere sed docere, dicentes saepe, quod ipsum verum sit, et quod non contradici possit; tales adimunt aliis omne liberum loquendi, inducendo suas opiniones sicut forent a Deo, et infestando omnes qui contradicunt nisi informationis gratia. Dixit, quod amet ratiocinari de fide et quoque de bono charitatis, sed quod raro inveniat [tales] cum quibus possit esse in illo jucundo, ex causa, quia ille ex sua cogitatione exclusit doctrinam illam, et quod inde sit in nexu rerum; aliter qui solum discunt illam, et postea confirmant; illi non possunt in tali jucundo esse, quia nec in tali nexu rerum; dixit quod ardorem loquendi ejus non diu sustineant, sed quod recedant.