331. At sciendum est, quod omnia et singula quae recensita sunt, non sint materialia sed spiritualia, seu quod sint ex origine spirituali; et tamen spiritus non sciunt aliter quam quod sint materialia; causa est, quia dum spiritualis tangit spirituale, seu gustat spirituale, est plane sicut [dum] materialis tangit seu gustat materiale: propter apparentiam illam saepius cum ipsis spiritibus quasi litigavi; credentibus quod illa quae vident et tangunt, sint materialia, ostendi per varios modos, et per varias rationes ad vivum ostensas, quod nihil ibi sit materiale, sed omne quod ibi spirituale. Ostendi id per domos, quod momento formentur, et momento destruantur, seu dissipentur: ex vestibus, quod momento induantur, novae dentur, mutentur: ex prandiis et coenis, quod mensae, super quibus cibi, momento existant, et postea momento dissipentur: et quod ipsi spiritus possint transferri in domos per parietes, et saepius non intrando per januas. Erat quidam mihi notus, cum quo loquutus sum, quando corpus ejus, quod in mundo habuit, sepeliebatur, et dixi quod nunc sepeliatur; respondit, quod non sciat, quid ex illo sepeliatur, quia omnia secum habet, simile corpus, ut prius, similia reliqua, nam ille sicut alii, non scivit aliter quam quod materialis esset, cum tamen erat spiritualis; mox instructus [erat] quod materiale ejus corpus, quod in mundo circumtulit, et [quod] tunc spirituale ejus corpus investivit, sepeliatur.