Last Judgment (Post) (Rogers) n. 337

Previous Number Next Number See English 

337. Quod intellectus doceat voluntatem, et non ducat illam, seu [quod] fides doceat, et non producat bona opera; homo enim sapere potest, et videre quid bonum et malum, sed usque facit contra illud, et tunc vel fugat illud, vel odio habet illud; est voluntas in intellectu tunc opposita; etiam tempore dissipat illud: est verum visus quod agnoscit, et non verum vitae. At quod semel fit voluntatis, sive sit malum sive bonum, hoc excitatur a visu et intellectu seu cogitatione, et tunc excitatur voluntas, et inde existit in cogitatione; ita fit in omnibus regeneratis; apparet tunc sicut voluntas excitaretur a cogitatione, sed non ita est; est sicut visus docet pedem ambulare caute, et manum agere opus; apparet sicut ducat, sed non ducit sed ostendit et docet: prorsus se habet sicut cor et pulmo; pulmo non respirat nisi cor etiam agat, nec potest dari reciproca conjunctio a pulmone sed a corde. Vide plura infra #.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church