Last Judgment (Post) (Rogers) n. 345

Previous Number Next Number See English 

345. De cibis Erant quidam in infimo coelo, quorum athmosphaera superne apparebat sicut aqua; cum illis loquutus sum, et dixerunt quod cibos lectos habeant, et quod e mensa tollant illos et conservent usque ad vesperam, et inde edant ad libitum, sed quod non recondere illos liceat ad mane; hoc est quod in oratione dominica intelligitur, da nobis panem quotidianum, [et] quod de manna dicitur, quod vermis innatus sit dum custoditus, tum quod reliquum ex agno paschali comburerent, quod nec de sacrificiis superstes facerent, et quod panes in tentorio quovis die novi apponerentur: inde patet causa, quod quisque provideatur quotidie pane spirituali a Domino, et quod non detur ut proprius, et quod sic de crastino non cura futura sit, quid edent et bibent: ita nec aliter tenentur spiritus in suis operibus, et in sua vita et fide; non datur quid malis, sed solum illis qui in opere fuerunt: ita quoque tenentur omnes in vinculis; ita omnis usus remuneratur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church