364. Quaesitum est unde potuerunt tales fieri in mundo, cum tamen orant Patrem, et religiosi sunt; responsum est illis, quia negaverunt Divinum Domini, ac instructi sunt, quod effluxus communis ex inferno est contra Divinum Domini, contra charitatem erga proximum, et contra sanctitatem Verbi, et quod inde scire possunt, unde illis confirmationes contra tria illa.