Last Judgment (Post) (Rogers) n. 367

Previous Number Next Number See English 

367. Quantum fides separata a bonis charitatis differt ab illa fide, exploret qui potest; fides separata ponit 1) Deum Patrem et Deum Filium ut binos, utrumque ab aeterno. Ponit 2) Deum Filium in mundum venisse, ex voluntate Dei Patris, ut satisfaceret pro humano genere, quod alioquin ex Divina Justitia, quam etiam vindicativam vocant, morte aeterna periisset. Ponit 3) satisfactionem per impletionem legis a Domino, et per passionem crucis ab Ipso. Ponit 4) Misericordiam Dei Patris propter illa Filii. Ponit 5) addicationem, imputationem, meriti Ipsius erga illos qui in illa fide sunt et ex illa ita orant Patrem ut misereatur propter Filium. Ponit 6) justificationem illorum qui id faciunt ex fiducia et confidentia. Ponit 7) operationem Spiritus Sancti apud illos. 8) Ponit remissionem omnium peccatorum apud illos, et sic salvationem. 9) Ponit illa tunc conatum ad bonum, qui occulte operatur et non manifeste movet voluntatem hominis. Alii, quos minus doctos credunt, ponunt operationem manifestam. 10) Plerique autem qui se confirmant in eo, [ponunt] quod nemo possit facere bonum a se, quod est bonum, et nisi sit meritorium, proinde quod non aliquod bonum opus salvet, sed sola fides; omittunt nec cogitant de malo et de bono vitae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church