38. De Zinzendorfio et de Moravianis De Zinzendorfio Loquutus cum Zinzendorfio post mortem, et tunc illius vita, ac vitae affectio, et tunc principia religionis, detecta sunt, nam spiritus mitti potest in statum ut prorsus nihil reticeat, sed omnia aperiat; aperiebatur tunc, 1) quod maxime persuasor fuerit, et quod persuaserit per contestationes quod ille sciat arcana coeli, et quod nemo in coelum veniat nisi qui ex doctrina illius esset; 2) quod primum loquutus sit cum aliis secundum religionem eorum, ita simulans, et sic alliciens, et quod postea inseminaverit arcana sua, prius bene explorando num recipiantur et recondantur; 3) dictum quod arcanum fidei ejus fuerat, quod Dominus natus sit, ut adoptivus Filius Dei esset, et quod primum crediderit Dominum simpliciter adoptivum Filium Dei fuisse, sic quod esset Arrianus. 4) Quod Divinum Ipsius fuerit Divinum sicut apud alios, nunc quod aliquid plus; 5) aegre voluit audire de conceptione Domini ex Divino, ex Matthaeo et Luca; vertit se et noluit dicere quid sentiret, et quod hoc arcanum sit quod timeat manifestare. 6) Quod tribuerit Domino peccata: et quod apud Evangelistas non melius loquutus sit quam alius homo, vocans illa obscura; quod nihil curet Vetus Testamentum, nec voluit audire quae ibi scripta sunt de Domino; 7) quod omnem vitam charitatis rejecerit, et quod execrabile sit cogitare de Deo et de salute ex aliquo quoad vitam; et quod fides separata a charitate salvet. 8) Credebat quod solus cum suis venturus sit in coelum, et quod hi soli vivi essent, et reliqui mortui. 9) Loquuntur de se quae Dominus de se, quod filii Dei sint, quod sint absque peccatis, quod sint vita et veritas, quia non spectatur apud illos aliquod malum qui in fide sunt, et quod ideo sint vita et veritas, et vocant vitam suam inculpatam quia viva per fidem.