Last Judgment (Post) (Rogers) n. 41

Previous Number Next Number See English 

41. Apparuit mihi in visione spiritus [sicut] ferus cervus in vinculis, sed qui rupit vincula, et irruit in obvios cum furore, volens lacerare et perdere, sed tunc apparuit immanis canis, qui in cervum illum irruit, et illum dilaniavit; postquam visus cervus in forma humana; erat Dippelius, qui [ita apparuit] quia non licet ei circumire et ex jucundo vitae suae omnes refutare et simul turbas excitare; et dixit Zinzendorf quod illum amaverit, sed quod animadverterit illum postea recessisse, et quod talis fuerit ut omnes vellet lacerare scriptis malignis, et quod ingeniose potuerit refellere, sicut plenus scientia et sapientia, et quod hoc ei donum naturale fuerit, sed quod ex se fatue de rebus cogitaverit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church