Last Judgment (Post) (Rogers) n. 48

Previous Number Next Number See English 

48. Vocant se solum vivos ex fide illa, et omnes alios qui non in illa fide mortuos, et credunt se salvari prae omnibus aliis, et quod in tertium coelum venturi sint, sed cum in primum seu ultimum coelum inter angelos veniunt, non sustinent sphaeram coelestem ibi, quae maxime trahit ex bonis charitatis, et tantum ex fide, et ideo fugiunt abinde; aversatio illorum pro ea sphaera percepta est et mihi sentita; ac praeterea in nulla societate coelesti tolerantur, quia cogitant secum quod alii quam illi sint mortui, sic ut mortuam ideam de ipsis angelis habeant; si in alterum coelum veniunt, et magis in tertium, ubi amor et charitas, et inde opera illorum, faciunt omne coeli, corripiuntur dolore sicut qui in agone mortis jacent, et oculos occupat livor, et convulsivos motus agunt, et intrinsecus cruciantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church