78. Quondam bini Mahumedes in coelum sublati sunt, quia hoc desiderabant, et tunc inde mecum loquuti; dicebant quod inde viderent in una idea cogitationis innumerabilia, quae infra coelum crediderunt esse unum simplex, quod factum est, ut scirent, quomodo Dominus ducit hominem, per innumerabilia, quae in naturali statu apparent homini sicut unum, cum tamen cuivis uni ineffabilia insunt, quod comparari potest cum minimo animalculo, quod nudo oculo apparet sicut unum punctum obscurum, at quod visum subtili microscopio, est tamen animal praeditum membris, et quoque organis, et intus musculis, fibris, corde, cerebro et perpluribus; sic est cum una idea cogitationis hominis; quare nemo scit qualis homini cogitatio et affectio est, [nisi] quam solus Dominus, et quantum vivi, hoc est, coeli, ei inest, quantum enim coeli inest, tantum humani ei a Domino inest; haec didicerunt bini Mahumedes per elevationem in coelum.