Last Judgment (Post) (Rogers) n. 9

Previous Number Next Number See English 

9. Multa loquela mihi fuit cum sacerdotibus Anglicis, inter quos etiam fuerunt Episcopi, de fide; institerunt quia ex doctrina eorum, quod sola fides producat conatum ad bonum, sed ad interrogationem num per conatum intelligant voluntatem hominis manifestam, hoc noluerunt admittere, quia omne quod procedit a manifesta voluntate hominis, in se non est bonum, et quod sit meritorium, quare per conatum intellexerunt operationem internam, de qua intellectus parum resciat; consequenter quod talis conatus intus sit in fide, et quod non propaletur nisi quam per propensionem ad faciendum; in hac opinione ita tenaces fuerunt, tum in illa quod fides producat bonum quod charitas vocatur, ut non vellent abduci, tametsi illis e coelo dictum est, quod fides non producat aliquid charitatis, sed quod charitas fidem, et quod fides ante charitatem non sit fides viva, sed solum scientia; et quod homo operari debeat bonum sicut a se, et quod alioquin nihil boni irradicetur et implantetur; sed ad hoc occluserunt aures; cum illis dictum est, quod unus ex ingeniosissimis illorum excogitaverit rationes et vias usque ad centum, ad confirmandum quod fides producat, et quod ille pervagatus sit unamquamque viam, ut fit in mundo spirituali, cogitando quod ita sit, sed usque dum ad finem viae pervenit, vidit ex data illustratione quod erraret, quod etiam toties confessus est; cumque praelegeretur illis solennis illorum precatio ad sanctam coenam, ubi haec dicuntur ............, cogitaverunt, nolentes dicere, quod hoc pro laicis sit, et quod doctrina pro clericis; quare illis annuntiatum est, quod vita secundum fidem laicorum salvet, at vita secundum doctrinam clericorum damnet, quoniam in horum fide non est vita, nec in horum vita est fides, sed in illorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church