133. Nunc quia Coelum est ex Angelis, et Angeli sunt tales, sequitur quod universum Coelum vertat se ad Dominum, et quod Coelum per illam conversionem regatur a Domino ut unus Homo, quemadmodum etiam Coelum in conspectu Domini est; quod Coelum in conspectu Domini sit sicut unus Homo, videatur in Opere de COELO ET INFERNO n. 59 ad 87: inde etiam sunt Plagae Coeli.