Divine Love and Wisdom (Ager) n. 148

Previous Number Next Number See English 

148. Quoniam ipsum Divinum per calorem et lucem spiritualem in angelo et in homine est praesens, ideo dicitur de illis, qui in veris Divinae Sapientiae et in bonis Divini Amoris sunt, dum afficiuntur illis, et ex affectione cogitant ex illis de illis, quod incalescant Deo, quod fit etiam quandoque ad perceptionem et sensationem, ut dum Praedicator ex Zelo loquitur: de iisdem etiam dicitur, quod illustrentur a Deo, quia Dominus per Divinum suum procedens non modo accendit voluntatem Calore spirituali, sed etiam illustrat intellectum Luce spirituali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church