Divine Love and Wisdom (Ager) n. 156

Previous Number Next Number See English 

156. Creatio Universi et omnium ejus non dici potest facta a spatio ad spatium, nec a tempore ad tempus, ita progressive et successive, sed ab Aeterno et ab Infinito, non ab Aeterno temporis, quia hoc non datur, sed ab Aeterno non temporis, hoc enim est idem cum Divino; nec ab Infinito spatii, quia hoc nec datur, sed ab Infinito non spatii, quod etiam est idem cum Divino. Scio quod haec transcendant ideas cogitationum quae sunt in naturali luce, sed non transcendunt ideas cogitationum quae sunt in spirituali luce, in his enim nihil spatii et temporis est: imo nec plane transcendunt in luce naturali, nam cum dicitur, quod infinitum spatii non detur, hoc quisque ex ratione affirmat; simile est cum aeterno, hoc enim est infinitum temporis; si dicitur in aeternum, hoc comprehenditur a tempore, non autem ab aeterno, nisi removeatur tempus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church