Divine Love and Wisdom (Ager) n. 158

Previous Number Next Number See English 

158. Quoniam Sol Mundi naturalis est purus ignis, et inde ille mortuus, ideo etiam Calor inde procedens est mortuus, similiter Lux inde procedens est mortua: pariter Athmosphaerae, quae vocantur aether et aer, ac in sinu suo recipiunt et deferunt calorem et lucem Solis illius, sunt mortuae. Quoniam haec sunt mortua, sunt etiam omnia et singula telluris, quae subjacent, et vocantur terrae, mortua: sed usque omnia et singula circumcincta sunt spiritualibus, quae e Sole Mundi spiritualis procedunt et profluunt; a quibus nisi circumcincta forent, terrae non potuissent actuari, et producere formas usuum, quae sunt vegetabilia, nec formas vitae, quae sunt animalia; nec subministrare* materias, per quas homo existat et subsistat. * Prima editio: snbministrare


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church