165. Quod Sol mortuus creatus sit, est ob causam ut in ultimis omnia fixa, stata et constantia sint, ac ut inde existant quae perennatura et perduratura sunt: ita non aliter fundatur Creatio: Orbis terraqueus, in quo, super quo et circum quem, talia sunt, est sicut basis et firmamentum, nam est ultimum opus, in quod omnia desinunt, et super quo quiescunt: quod etiam sit sicut Matrix, ex qua effectus, qui sunt fines creationis, producuntur, in sequentibus dicetur.