184. QUOD GRADUS DUPLICIS GENERIS SINT, GRADUS ALTITUDINIS ET GRADUS LATITUDINIS. Scientia graduum est sicut clavis ad aperiendum causas rerum, et ad intrandum in illas; absque illa scientia vix aliquid causae potest sciri, objecta enim et subjecta utriusque Mundi absque illa apparent ita univoca, sicut nihil illis inesset praeter tale quod oculo conspicitur; cum tamen id respective ad illa quae interius latent, est sicut unum ad millia, imo ad myriades. Interiora quae non patent, neutiquam retegi possunt, nisi sciantur gradus; vadunt enim exteriora ad interiora, et per haec ad intima, per gradus, non per gradus continuos, sed per gradus discretos. [2] Gradus continui vocantur decrementa aut decrescentiae a crassiori ad tenuius, seu a densiori ad rarius, vel potius [sunt] sicut incrementa et increscentiae a tenuiori ad crassius, seu a rariori ad densius, prorsus sicut est lucis ad umbram, aut caloris ad frigus.* At Gradus discreti sunt prorsus alii; sunt sicut priora, posteriora et postrema, ac sicut finis, causa et effectus; hi gradus discreti dicuntur, quia prius per se est, posterius per se, et postremum per se, sed usque simul sumti unum faciunt. [3] Sunt Athmosphaerae a summo ad imum, seu a Sole ad tellurem, quae vocantur aetheres et aeres, discreti in tales gradus; et sunt sicut simplicia, congregata ex illis, ac iterum ex his congregata, quae simul sumta vocantur compositum: hi Gradus sunt discreti, quia distincte existunt, ac intelliguntur per Gradus altitudinis; illi autem Gradus sunt continui, quia continue increscunt, ac intelliguntur per Gradus latitudinis. * Prima editio: frigus (absque interpuncto)