Divine Love and Wisdom (Ager) n. 19

Previous Number Next Number See English 

19. Quod Infinita in Deo sint, patet manifestius Angelis ex Coelis in quibus sunt; universum Coelum, quod ex myriadibus myriadum Angelorum consistit, in universali sua forma est sicut Homo; unaquaevis societas Coeli tam major quam minor similiter; inde etiam Angelus est homo, est enim Angelus coelum in minima forma; quod ita sit, videatur in Opere de COELO ET INFERNO n. 51 ad 87. In tali forma est Coelum in toto, parte et individuo, ex Divino quod Angeli recipiunt, nam quantum Angelus ex Divino recipit, tantum in perfecta forma homo est: inde est, quod Angeli dicantur in Deo esse, et Deus in illis, tum quod Deus sit omne illorum. Quam multa sunt in Coelo, non describi potest; et quia Divinum facit Coelum, et inde illa ineffabilia multa ex Divino sunt, clare patet, quod Infinita in Ipso Homine, qui est Deus, sint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church